Latin
412
Aristotle, De animalibus 412
Unproofread scanNot analysed yet
umbilicus enim uena in aliis simplex in aliis multiplex est: quam uenam putamen cuticulare ambit: quod umbilicus uocatur: quoniam uenarum imbecil litas tutelam operimentumque desideret. uenę autem quasi radices con tingunt ad uterum: per quas alimentum haurit foetus: eius enim rei gratia animal in utero manet: non ut democritus ait: ut membra formentur secundum membra parentis. apertum hoc in ouiparis est. Nam illa in ouis distinguuntur separata a uulua parentis: sed dubita ueris. Cum primum cor oriatur sanguine pręditum. Sanguis autem si alimentum quod extrinsecus uenit: unde nam primum alimentum subierit: An id uerum non dicitur: alimentum omne esse extrinsecus: sed protinus: ut in plantarum seminibus inest aliquid tale primum: quod lacteum uocatur: Sic in animalium materia excrementu consti tutionis alimentum est. Incrementum igitur foetui umbilicum contin git: eodem quo plantis modo per radices: atque etiam animalibus ipsis ubi absoluta iam sunt: ex eo quod continetur alimento idem ac cedit: de quibus post suo loco dicendum est. Distinctio autem partium non (ut quidam opinantur) propterea fit quia simile suapte natura ad simile feratur. nam pręter alias multas quas ratio ista habet difficultates: accidet: ut quaeuis pars similaris: seorsum cree tur. uerbi gratia ossa perse: &nerui &carnes: Si quis eam causam approbet: Sed quoniam excrementum foeminę potentia tale est: qua le natura animal est: partesque potentia insunt: actu nulla inest ideo pars quęque existit. Quoniam etiam agens &patiens cum se inuicem teti gerunt: quendam in modum alterum agens: alterum patiens est. modum hunc ita intelligi uolo ut conditionibus: sic: ubi: quando descri batur: ita enim continuo alterum agit alterum patitur. materiam igitur foemina prębet principium motionis mas. &quemadmodum quae ab arte efficiuntur: per instrumenta efficiuntur: sed uerius dixerim per motum eorum qui artis operatio est: ars autem forma eorum quae ef ficiuntur est in alio: sic a facultate siue uirtute animae uegetalis agitur: utque in animalibus ipsis &plantis postea ex alimento uis eadem efficit incrementum utendo caliditate &frigiditate: quasi instrumentis (motus enim in iis consistit &ratione aliqua unum quodque efficitur) sic etiam principio constituit id quod natura efficitur eadem enim materia est ex qua augetur: &ex qua constituitur pri mum.