Latin
414
Aristotle, De animalibus 414
Unproofread scanNot analysed yet
quod autem nec mas neque foemina sit in genere quoque piscium est. ut anguilla &genus mugilum quoddam in fluuiis lutulentis. At uero in quibus sexus maris &foeminę distinctus habetur: fieri non potest ut foemina ipsa per se generet perfecte. ita enim mas frustra esset: quamobrem in iis mas semper perficit generationem. hic enim sen sualem dat animam aut per se genituram. sed cum partes omnes potentia in materia insint: cum principium motionis affuit. per inde ut in spontinis illis miraculis: quod subinde sequitur ex citatur. &quod nonnulli naturales auctores exponere uolunt. Cum dicant simile ferri ad simile. dicendum partes moueri non mutantes locum sed manentes: &alterascentes: mollicie: duri cie: colore: &reliquis partium similarium differentiis factę iam actu: quod ante etant potentia. fit autem primo principium: quod in sanguineo genere cor est: in cęteris proportionale ut sępius di ctum est: Idque effici primum non modo sensu percipitur: sed etiam quod per obitum uita hic ultimo deficit. euenit namque in omnibus: ut quod ultimum fit: id primum deficiat. &quod pri mum id ultimum quasi natura decursionem reducem agat: &a calce ad carceres: unde proruit redeat. Est enim generatio ex non ente in ens: corruptio contra ex ente in non ens. Gignuntur post principium ut dictum est interiora priusquam exteriora. Sed prius maio ra qui minora uisuntur: quis nonnulla prius non oriantur. primum superio ra precordiis formantur: eademque magnitudine pręstant. nam inferiora &minora sunt &minus discreta: idque in omnibus quae parte superiore inferioreque distinguuntur: exceptis insectis. Quę enim ex iis uermiculę nascuntur: parte inferiore amplius crescunt su periore iam inde a primo ortu minora sunt. Gressilium molli bus solis nullum discrimen est superioris &inferioris. quod autem de parte superiore diximus priusquam inferiore constitui idem in plantarum etiam genere euenit: semina enim prius mittunt radi cem qui ramos. distinguuntur animalium partes spiritu sed non aut parentis aut suo: ut quidam naturę interpretes uoluere. hoc. n.