Latin
415
Aristotle, De animalibus 415
Unproofread scanNot analysed yet
in genere auium &piscium &insectorum palam fit: quę partim seiuncta a parente nascuntur ex ouo in quo formantur &expla nantur: partim non spirant omnino: &tamen aut ouo aut uermi culo enascuntur. alia quanquam spirant &in utero capiunt explana tionem: tamen non prius spirare incipiunt quam pulmo perficiatur. Articulatur &hic &omnes priores partes antequam an imal spiret. Item quadrupedum: quę multifida sunt ut canis: leo: lupus: uul pes: lupus ceruarius: omnia cecos generant: post palpebrę dehis cunt. Itaque constat in cęteris quoque omnibus ut quititatem sic qualita tem potentia ante substantem effici: actu post ab eisdem causis a qui bus distinguitur quantitas &duo ex uno efficitur: spiritum uero in esse est quoniam humidus &calidus est: Cum alterum agat: al terum patiatur. Iam antiquorum nonnulli naturę interpretum: quę postquam efficeretur pars temptarunt quidem exponere. sed parum usu periti earum quę accidunt rerum. partium enim alie priores aliis sunt: quod in cęteris etiam rebus est. Prius autem multiplex iam est. id. n. cuius causa: &quod eius causa differunt. &alterum generatoe: alterum essentia prius est: Quin &quod eius causa duplicem recipit differentiam: aut enim est unde mo tus: aut quo utatur id cuius causa: uerbi gratia genitale &instru mentale rei generate. horum enim alterum id est generans &agens pesse oportet. ut quod doceat priusquae: quod discat. Sed tibias post eum qui tibiis distat: frustra enim aderunt tibię iis qui uti nesciant tibis. Cum itaque tria hęc sint: primum finis quem esse id dicimus: cuius causa. secundum quod eius causa. s. principium generans &mouens: efficiens enim &generans qua talia sunt ad id pertinent quod efficitur &generatur. Tertium utile &quo finis utatur. primum eam partem habere necesse est: in qua princi pium motus continetur. Hęc enim protinus pars finis prima &potissima est: tum post eam totum &finem. tertium uero &ultimum partes iis accomodatas instrumentales ad usus nonnullos Itaque si quid tale est: quod in animalibus in esse necesse sit: quod totius naturę principium &finem contineat: id effici: primum ne cesse est: qua enim mouens primum oriri: qua pars finis est cum toto oriri debet.