Latin
417
Aristotle, De animalibus 417
Unproofread scanNot analysed yet
uenę ex corde tendunt diductę modo riuorum qui in parietibus proficiscentes ab eo dem fonte pinguntur: partes enim coniunctę iis sunt: utpote quae ex iis coaugmententur atque consistant. Ortus similarium frigore ca loreue agitur: consistunt coquunturque alia frigido: alia calido. Quarum rerum differentias alibi exposuimus ante. s. quę hu more igneque resolubiles: quę humore inresolubiles igneque illi quabiles sint. per uenas igitur &meatulos quosque alimentum resudans: quemadmodum aqua per crudiusculam futem: in carnem aut carnis proportionale conuertitur frigore consistens: ex quo fit ut caro ab igne resoluatur. Sed quę terrena admodum orium tur parum humoris calorisque adepta: hęc dum refrigescunt humo re cum calore euaporante duram terrenamque formam capiunt: ut ungues: cornua: ungule: rostra. quamobrem igne hęc molliuntur. Sed hu more nonnulla liquescunt ut ouorum putamina. Nerui &ossa calore interiore conficiuntur siccessente humore. quamobrem ossa resolui ab igne non possunt: quomodo testa indissolubi lis est. quasi enim in fornace excocta a calore generationis: ita constat. hic autem calor nec ex quolibet carnem aut os facit: neque quolibet modo aut tempore: sed ex materia apta &ut apte &cum apte effici potest. neque enim quod effici potest efficietur a mo uente quod actu careat: neque quod actum optinet efficere ex quolibet poterit: sicut nec faber arcam nisi ex ligno facere potest: neque arca effici ex lignis potest sine suo artifice. Inest hic calor in excremento seminali tantam talemque habens motionem &actionem: quanta modice ad quamuis corporis partem accommode tur: Quod si uel deficit uel excedit rem quę fit aut deteriorem efficit: aut lęsam &mancam: similiter ut in iis agitur quę fo ris igne coquuntur ad cibum aut ad alium usum: sed in iis motum caloris nos moderamur: in illis natura gignentis accommodat. In iis autem quę sponte oriuntur causę est motis temporis: &calor frigor priuatio caloris est: utitur his ambobus natura ui habentibus necessario: ut alterum hoc alterum illud faciat: sed in iis quae alicuius gratia gignuntur: accidit ut alterum frigefaciat alterum cale faciat: atque ita pars quęque quaelitate certa efficiatur ut caro mollis: partim necessario talis exinde facta: parti alicuius gratia neruus siccus &ductulis os siccum &fragile cutis carne siccescente efficitur: quomodo impolentis crustula quam uetulam uocant: nec solum propter extremum generatio eius euenit: sed etiam quod lentitudo re sideat: cum euaperari non possit: uerum in cęteris lentum id squalidum est.