Latin
418
Aristotle, De animalibus 418
Unproofread scanNot analysed yet
itaque fit ut extrema exanguium animalium testa crustaue constent: at in san guineo genere lentum hoc pinguius est. &quidem quę natura non terrena admodum sunt eorum pingue sub cutis operimento colligitur: quaesi cutis ex eiusmodi lentitate consistat. pingue enim habet aliquid lentitatis: sed hęc omnia ut diximus partim necessario partim non nccio: sed alicuius gratia effici asserendum est. primum igitur moles superior per generationem custinguitur: inferior tempore procedente: recipit incrementum in sangui neo genere. omnia uero lineamentis primum describuntur: deinde colores recipiunt: &mollitiem &duriciem quasi pictoris officio fungatur natura cum condit &creat. pictor enim ubi lineis primum descripserit animantem: mox uario illinit colore ac perficit: cum itaque principium sensum totius quod animalis in corde contineatur: hoc ob eam rem primum gignitur: mox ob eius calorem frigiditas supra ubi desinunt uenę respondens cordis calori constituit cerebrum. itaque caput a corde contineo generatur: &magnitudine cęteris prae stat. Principio enim cerebrum multum &humidum est: sed recipit du bitationem quod oculis animalium euenit. pricipio enim maximi uisuntur: &in pedestri &in natatili &in uolatili genere. ultimi ue ro omnium partium perficiuntur: interim enim concidunt. causa au tem est. quod oculorum sensorium positum quidem est: ut cętera senso ria aput meatum: sed cum sensorium tangendi gustandique protinus sit: aut corpus aut aliquid proprium corporis animalium. Olfacien di uero audiendique meatus contingant aerem externum pleni spiritus natiui ortique a corde tendant: ac desinant ad uenulas ce rebro adiunctas: oculis solus proprium corpus prę cęteris ha bet sensoriis: quod humidum &frigidum est. nec ante contentum eo in loco potentia ut cęterę partes: tum deinde actu existens: sed a cerebri humore secernitur pars purissima per meatus qui ab oculis ipsis tendere ad membranam cerebri uisuntur. cuius rei argumentum quod nec alia pars humida &frigida est in capite praeter cerebrum: &oculus frigidus atque humidus est. itaque necessario bb 2° locus hic magnitudinem primum capit post considit. nam &in cere bro eodem euenit modo: ut primum pręhumidum multumque sit: mox humore efflato concoctoque corporatur magis subsi detque: &cerebrum &magnitudo oculorum. principio igitur ca put pręgrande propter cerebrum: oculi grandes propter humo rem in ipsis contentum apparent.