Latin
419
Aristotle, De animalibus 419
Unproofread scanNot analysed yet
ultimi uero perficiuntur: quoniam cerebrum quoque uix consistat: sero enim a frigiditate humidi tateque uendicatur in omnibus quidem: sed pręcipue in homine: nam &sinciput inter ossa ultimum confirmatur. Iam enim cum partus in lucem uenit molle hoc infantis os est. causa ut hoc maxime hominibus accidat: quoniam cerebrum humidissimum &maximum omnium animalium homines habeant. cuius rei causa est: quod calorem etiam cordis purissimum optinet: quod temperamentum intellectus plane significat. homo enim omnium aimalium pru dentissimus est: Puerili etiam longo tempore nequeunt conti nere caput: prępondere cerebri: nec secus partes quas mouere oportet. principium enim mouendi sero superioribus domina tur: &ad postremum iis quorum motus non iungitur cum prin cipio ut cruribus. o Alpebra etiam talis pars est: sed cum natura nihil superua caneum: nihil frustra facere soleat. Constat nec prius neque posterius quam usus exigat ab ea effici quicquam. sic enim quod factum est: frustra aut superuacaneum fuerit: itaque palpebras si mul &distingui &posse moueri necesse est. Sero igitur ocu li animalium perficiuntur propter copiam humoris conco quendi in cerebro. Vitimi autem quod mouendi facultas nisi in creuerit: nequeat mouere eas partes: quę tam remote a principio refrigerateque sunt. declarant hoc idem palpebrę sua natura: cum enim uel quantalibet grauitate caput temptatur: aut ex somno: aut temulentia: aut alia eiusmodi causa palpebras attollere non possumus: quanqui leui pondere aggrauentur. Sed de oculis iam di ctum est: Quemadmodum oriantur: &quam ob causam ultimi arti culentur &absoluantur. c Aeterarum partium una quęque ex alimento gignitur nobi lissima quęque et potissimi principii particeps ex concocto sincerissimo primoque alimento. reliquae necessarię ac illarum gra tia instituendę ex deteriore &reliquis excrementisque. Perinde e nim natura atque paterfamilias prudens nihil amittere solet: ex quo facere aliquid commodi possit. dispensatur autem in cura rei familiaris ita: ut cibus optimus detur liberis: deterior seruis uilissimis sociis animalibus.