Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 42
Unproofread scanNot analysed yet
Vox equi: magnitudo asini: tergoris crassitudo tanta: ut ex eo uęnabula faciant interiora omnia: equi &asini similia. Vnt quę natura ancipite partim hominem partim qua s drupedem imitentur: uelut simię: Cębi: Canicipites. Sic enim cynocephalos appello. cębus: simia gerens caudam est: Caniceps etiam eadem forma: qua simia est: sed maior uali diorque &facie caninę similior: unde &nomen accepit ad hęc moribus ferocioribus est: &dente robustiore caninoque pro piore. Simia tam parte sui corporis prona pilosa est: ut pote quadrupes qui supina: ut speciem gerens hominis: qui contra atque quadrupedes obtinet pilu ut dictum iam est. Sed crassiore pilo simię uestiuntur: longeque hirtiores parte utraque sunt: conueniunt cum homine plurimum sua facie. quippe quę nares: aures: dentes: tam primores qui maxillares hominis mo re habeant. cilium etiam cum cęterę quadrupedes non in utraque palpebra habeant. Simię habent quanquam prętenue ac prolixius potissimum in inferiore. Cęterę enim quadrupedes inferioribus carent ciliis. habent simię in pectore binas manmarum pupillas. &brachia hominis modo: sed hirtiuscula quę &ipsa &pedes: ut homo inflectunt: hoc est ita ut circum ferentię membrorum utrorumque obuersę inter se adducam tur. Ad hęc manus digitos: ungues homini similes. uerum omnia rudiora efferacioraque: pedes sui generis habent. sunt enim uelut manus maiusculę: &digitis ut manus constant medio longiore: uęstigium etiam manui simile est: nisi quod in longum se porrigat: &uolam referens tendat ad postrema Callosius boc altera sui parte extrema est. &calcem ineptę atque exiliter imitatur. Pedum officium duplex est: his enim &ut pedibus &ut manibus utuntur: inflectuntque eosdem per inde ac manus. lacertos &femora habent breuia proportione cubitorm et tibiarum. Vmbilicum qui emineat nullum habent: δε ειατ εγα ἀ λκαίίωκ Sed durum quiddam continetur loco umbilici. partem corporis superiorem multo maiorem habent quam inferiorem: uidelicet more quadrupedum. quinarii enim fere ad ternarium ratione constant. Degenerant ergo tum ea de causa: tum eti am quod pedes manibus habeant similes: &quasi ex manu pedeque constitutos. Calcis enim postremum ad pedem.