Latin
422
Aristotle, De animalibus 422
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim uis quoque nu triendi in animalibus insit: umbilicum statim quasi radicem agunt in uterum: umbilicum uenę contentę in putamine com plent. plures in maioribus animalibus: ut boue cęterisque gene ris eiusdem. binę in mediocribus singulę in minimis. hoc sangui neum hauriunt alimentum. uterus enim exitus est uenarum multa tarum. animalia igitur non utrinque dentata omnia: &dentatorum utrinque quorum uterus uenam non singularem habet pertinentem grandem: sed pro una plures frequentes continet. hęc in utero habent quę acetabula appellantur: in quę umbilicus deuenit atque adhęret. Tenduntur enim uenę umbilicares undique laterum fis seque sparguntur usque quaque per uterum: &qua desinunt hęc illa acetabula existunt curuamine suo coniuncta cum utero: cauo autem ad foetum conuersa. Secundę uero &membranę inter foetum &uterum positę sunt: Acetabula foetu accrescente profi ciscenteque ad exitum minora subinde redduntur: demumque ob literantur: cum perfectus iam est. in ea enim ueluti mammas re ponitur a natura foetui alimentum sanguineum quod dum colligi tur: &paulatim ex multis consistit: quasi pustula &inflammatio: corpus acetabulorum existit. itaque quandiu foetus sit minor: nec multum cibi assumere possit conspicua maioraque sunt. Sed aucto iam foetu considunt &exolescunt. Minuta &utrumque dentata animalia magna ex parte acetabulis uteri carent: tendit umbili cus in iis in uenam singularem quę per uterum maiuscula fertur. Cumque eiusmodi animalia: alium unum alia plura pariant: quomodo unum eodem plura habentur. Sed hęc &dissectionum exemplis: &historiarum commentariis inspicienda explorandaque sunt. hęrent enim &continentur animalia ex umbilico qui ex uena dependet per equilibrium directum ad uenam quasi aquęductum fluentem. foetus membranis &secundis obuolutus continetur. Qui infan tes ali in utero aiunt suggentes carunculam quandam non recte dicunt. Idem enim &cęteris animalibus eueniret: Quod tamen nusquam uidemus: at quim facile per dissectiones uideretur si esset. Omnes etiam foetus: tum uolucres: tum aquatiles &pedestres parimodo membranę tenues ambiunt: separantes ab utero &hu moribus admissis.