Latin
423
Aristotle, De animalibus 423
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nec in iis ipsis tale quicquam inesse uide mus: neque fieri potest: ut per eorum aliquod alimentum hauri ant. iam quę ouo nascuntur omnia incrementum foris recipere ab iuncta ab utero apertum est. itaque non recte aiunt qui ita dicunt: ut Democritus. Coeunt aimalia generis eiusdem secundum natu ram: sed ea etiam quorum genus diuersum quidem: sed natura non multum distat: si modo par magnitudo sit: &tempora ęquent grauiditatis. raro id fit: sed tamen fieri &in canibus &in uulpi bus &in lupis certum est. canes etiam iudici ex belua quadam simili &cane generantur: necnon in auibus salacioribus idem fieri uisum est: ut perdicibus &gallinis. Quin etiam aduncorum accipitres speci em diuersi coire inter se putantur. Idemque in nonnullis aliis aui bus euenire animaduersum est. in marinis nihil adhuc explora tum habemus dignum memoratu: qui tamen rhinobati appellam tur maxime gigni creduntur ex squatina &raia. Ad hęc quod de Africa in prouerbio est: semper aliquid noui Africam afferre propte rea dicitur: quod diuersa etiam genera coeant. nam ob aquę penuriam terrę illius uel alienigena libidine copulantur. Cum in loca paucissia rigua congregentur: sed cum cętera sic orta rursus ipsa inter se coeant generareque possint. genus unum nudorum sterile est: quip pe quod neque secum neque cum aliis iunctum generet. Quęstio igitur in uninersum quamobcausam sterilis aut mas aut foemina sit. sunt enim steriles &mulieres &uiri: atque etiam in cęterorum aimalium genere: ut equorum: ut ouium sunt quę nullam faciant prolem: sed mulorum genus totum sterile est. Causę uero sterilitatis in cęteris animalibus plures sunt. nam &a primo ortu naturę locis ad coi tum commodis oblęsis steriles &mulieres &uiri redduntur: ut alterę non pubescant: alteri non barbescant: sed spadones quidam sint: aliis in processu ętatis idem accidit affectus: aut propter corporis nutricationem pleniorem. mulieribus enim pinguioribus factis uiris corpore melius habito excrementu seminale in cor pus absumitur. itaque fit ut illis mestrua desunt: his genitura: aut ex morbo uiris humidum frigidumque emittitur semen: mulie ribus purgationes uiciantur pleneque excrementorum morbifico rum redduntur. Multis etiam: tum uiris: tum mulieribus hoc idem accidit malum: oblęsis partibus &locis accommodatis ad uenerem: quę uicia partim curabilia sunt: partim incurabilia: sed maxime steriles tunc perseuerant: cum primo naturę ortu tales constiterunt.