Latin
425
Aristotle, De animalibus 425
Unproofread scanNot analysed yet
neque principia ex rebus ullomodo cognitis accipit. caua enim &solida coaptata uicis sim: quonam modo faciant mixtionem: aut uini &aquae: aut alius cuiuspiam. hoc enim supra hominis captum dicitur. nam quemadmodum caua uini &aquę debeant accipi: pręter sensum omnino est. Item cum ita sit: ut &equi ex equis gignantur: &asini ex asinis: &mulus ex equo &asino: alterutro mare aut foemina. Cur ex his tam densum consistat ut sterile sit: quod prodierit. ex equo autem foemina &mare: aut asino foemina &mare sterile non proueniat? Atqui molle &maris equi &foeminę semen est. coit autem equus cum asino: tum mare tum foe mina. pro differentia sui sexus: ideoque gigni ex iis sterile ait. quod unum ex ambobus seminibus mollibus conficiatur: ergo &quod ex equo mare ac foemina gignitur sterile esse debebit. nam si alterum causam esse sterilitatis: ut dissimile geniturę asini. Nunc uero quali illius semini tali &cognati miscetur. ad hęc demon stratio ęque de ambobus tam mare quam foemina recte affertur. Sed interest quod mas septennis duntaxat generat (ut aiunt) foemi na improlis omnino est: idque propterea quia perducere ad finem quod conceperit nequeat. nam concepisse quidem iam mulam constat: sed fortasse uerisimilior iis demonstratio logica illa uidebitur. logicam appello: quod quo uniuersalior eo remotior a propriis principiis est: si ex mare ac foemina speciei eiusdem proles speciei eiusdem gigni solet: aut mas aut foemina: ut ex ca ne mare &foemina canis aut mas aut foemina. ex diuersis etiam speciebus diuersum specie proueniat necesse est. Verbi gratia si canis diuersum est a leone ex cane mare &leone foemina di uersum proueniet: &ex leone mare &cane foemina diuersum. Cum itaque mulus mas &foemina sine speciei differentia gignam tur ex equo &asino quę diuersa specie sunt: Impossibile est ut aliquid ex mulis gignatur: nec enim diuersum specie prouenire potest: quando ex mare ac foemina speciei eiusdem idem specie generatur neque idem hoc est mulus. gignitur enim mulus ex equo &asino quę diuersa specie sunt.