Latin
426
Aristotle, De animalibus 426
Unproofread scanNot analysed yet
ex diuersis autem specie diuersum animal gigni po situm est. sed enim hęc ratio admodum uniuersalis inanisque est. rones. n. quae non ex propriis ducuntur principiis inanes sunt &rerum esse uidentur: cum longe aberrent. sunt profecto geometricę rationes: quę ex prin cipiis geometriciis afferuntur. Idemque in cęteris est intelligen dum. uidentur tamen eiusmodi rationes quamuis inanes aliquid esse. nam &inane siue uacuum illud aliquid esse uidetur: cum tamen nihil omnino sit: nec uerum est quod concluditur. multa enim ex iis: quę non eadem specie progenerantur: foetifera prodeunt: ut ante exposui. hoc igitur modo: nec de cęteris rebus neque de naturalibus indagandum est. Sed ex iis quę in genere: tum equo ram: tum asinorum insunt considerando potius acceperis cau sam. primum enim utrumque eorum singularem parit inter cogna ta animalia plura numero: tum foeminę non semper concipere possunt: &quidem equi interposito tempore admittuntur: quo niam ferre continue nequeant: sed equa mestruosa non est: im mo minimum inter quadrupedes emittere solet. asina conceptus incontinens est: genituram utique iniectam emingit: quamobrem uerberibus eam sectantes cogunt ne id faciat. Ad hęc frigidum animal asinus est: quamobrem locis frigidis gigni non potest: ut pote sua natura impatiens frigoris uelut apud scythas &eorum finitimos: nec uero apud gallos qui supra Hispaniam colunt genus id animalis est. nam ea quoque prouincia frigida est: hinc admissarios etiam non ut equę: sic asinę equinoctio ammouent: sed ęstiuo solstitio: ut tempore calido pulli nascantur. eodem enim tempore parit: quo coierit Annum uterum fert &asina &equa. Cum igitur natura sit frigi dum animal ut dictum est: semen quoque genitale eius frigidum esse necesse est. Cuius rei indicium quod si equus superuenerit asinam quam inierit asinus: non peruertet asini initum: sed si asi nus superuenerit equam quam equus inierit: peruertet propter seminis sui frigiditatem. Cum igitur inter se ipsa iunguntur seruatur semen perper alterius calorem. calidius est enim quod ab equo secernitur. nam asini &materia &genitura frigida est: equi calidior est: cum autem mixtum uel calidum cum frigido uel frigidum cum cali do est: euenit ut conceptus ex iis seruetur eaque uicissim ex se ip sa foecunda sint. At uero quod ex iis prodiit: non insuper foe cundum sed infoecundum ad perfectam foetificationem est. omnino cum utrumque aptum propensumque sit ad sterilitatem.