Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 428
Unproofread scanNot analysed yet
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE THEODORO. EMVLORVM STERILITATE dictum iam est: atque etiam de iis quę animal &foras &intra se pariunt. 1 N sanguineo autem ouiparo genere parti similis generatio: ut in pedestribus est: idemque de omnibus aliquid accipi potest: partim differentia: tum inter ipsa: tum ad pedestria existit. Oriuntur omnia coitu mare in foe minam emittente semen genitale: sed aues ouum ędunt perfectum: crusta intectam dura: nisi morbo lędatur: atque omnia auium oua bicolora sunt. piscium cartilaginei (ut sępius dixi) cum intra se oua pepererint animal excludunt ouo in alium uteri locum ex alio translato. molle hoc ouum est &unicolor. unus ex iis animal non parit: qui rana uocatur: cuius causam post exponam: cęteri pisces qui oua pariunt: ouum unicolor ędunt: quod imperfectum est. quippe quod extra capiat incrementum: eadem causa qua &quod intus perficitur. d Euteris qua inter se differentia discrepent: &quas ob cau sas ita sit declaratum est ante. Viuiparorum. n. alia supra iuxta cinctu uterum continent: alia infra iuxta genitale. supra cartilagi nea habent: infra quę animal &intra se &foras generant: ut ho mo: equus: &reliqua generis eiusdem. ouiparorum etiam alia infra: ut pisces qui oua pariunt: alia supra ut aues. consistunt uel spon te conceptus in auium genere quos subuentaneos et Zephirios à fa uonio quidam appellant: qui profecto in iis fiunt auibus quę non uolaces sunt: aut uncę sed multipare: quoniam excremento ipsę abu dant. uncis in alas &pennas id uertitur corpusque exiguum siccum &ca lidum habetur. decessus autem mestruorum &genitura excrementum sunt. cum igitur &pennarum natura &seminis excremento gignatur: nequit natura large utroque uersus profundere: hęc eadem cause est: &ut aues uncę nec salaces sint nec multipare: sed graues uolacesque: quarum corpus grandiusculum: ut columba &similes: aut graues non uolaces: quarum corpus grande ut gallina coitu superent: &partu. grauibus enim non uolacibus: ut gallinis perdicibus: &reliquiis: id genus multum eius excrementi fit. quapropter ma res eorum salaces sunt: &foeminę multum materię suggerunt &quidem pariunt.