Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 429
Unproofread scanNot analysed yet
ex iis alię complura: alię sępe complura gallina: per dix: strutio. sępe autem columbarium genus: sed non multa quippe: quod medium sit inter aduncum genus &graue. uolax enim ut adun cum est: corpulentum ut graue. itaque quoniam uolax est: excremen tumque eo transit: pauca parit. sed sępe corporis magnitudine: &uentris calore: &facultate concoquendi maxima: atque etiam quod cibum facile sibi acquirant: adunca enim difficulter id faciunt. Aruę etiam aues salaces pręfoecundęque sunt: quomodo interdum plantę minores sunt fertiliores. quod enim incre mento corporis deest: in excrementum seminale exundat. quam ob rem gallinę adrianę multa admodum pariunt. fit enim propter corporis exiguitatem: ut alimentum ad partionem sumptitetur. uul gares etiam gallinę foecundiores sunt generosis. corpora enim alteris humidiora: alteris grandiora &sicciora: animus genero sus in eiusmodi corporibus potius consistit: quin &tenuitas ac becillitas crurium facit: ut eorum natura et salacior sit &foe cundior: quomodo &hominibus euenit. alimentum enim quod crura subiret in seminale excrementum transfertur: quodquod enim inde natura adimit: hic adicit: nam ungues aues pede sunt firmiore &crure crassiore causa uictus. itaque omnibus his de causis: neque salaces sunt neque pręfoecundę. Tinnunculus potissi mum in eo genere foecundissimus est: qui solus fere aduncarum et bibit. humor autem &natiuus et aduenticius seminalis cum calore indito est: sed ne ipse quidem multa admodum parit: uerum cumplurimum quaetuor cuculus parum generat: quanquim aduncus non est: quia naturę frigidę est: quod ipsius pauore iudicatur. Seminale autem animal calidum esse &humidum oportet: pauidam esse hanc auem aptum est: cum ab omnibus auibus fugetur: &in alienis pariat nidis. Columbarium genus bina magna ex parte parere solet: nec enim uniparum est: cum nulla auis pariat unum: excepto cuculo: qui &ipse duo interdum parit: nec multa parit: sed saepe bina aut terna: cumpluri mum: sed bina magna ex parte. sunt enim ii numeri inter unum &multa. cibum in semen conuerti in iis quę abunde foetificant: pluribus declaratur euentis. arborum enim multę: cum admodum copiose tulerint exarescunt fructificatione: nisi corpori alimen tum remanserit.