Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 431
Unproofread scanNot analysed yet
An in piscibus quoque fiat conceptus sine mare: non ęquę apertum est: sed potissimum in fluuia tili genere rubellionibus id accidere uisum est: et enim nonnulli statim habere oua uidentur. ut de his in historiis scripsimus: omnino in auium genere: ne ea quidem oua quę per coitum orium tur possunt magna ex parte augeri: nisi coitus auis continuetur: cuius rei causa est: quod ut in mulieribus coitu maris detrahitur men sium excrementum (Trahit enim humorem uterius tępefactus: &meatus aperiuntur) sic in auibus euenit: dum paulatim mestruum excrementum accedit: quod foras decedere non potest: quoniam parum est &superne ad cinctum continetur: sed in uterum ipsum collabitur. Hoc enim ouum augetur sicut foetus uiuiparorum eo quod per umbilicum affluit. nam cum semel aues coierunt: omnia fere oua semper habere perseuerant: sed parua admodum. quam ob rem de subuentaneis dicere non solent oriri sponte: sed reliqui as esse pregressi coitus: quod falsum est. satis enim conspectum est in nouella: tum gallina: tum ansere gigni sine coitu: tum etiam per dices foeminę: &quę nondum coierint: &quę coierint (quarum usus in aucupiis) cum olfaciunt marem uocemque eius audiunt: alterę implentur: alterę statim pariunt: Cuius affectionis causa est eadem quę in homine &quadrupede. nam si forte eorum corpora accensa libidine turgent ad coitum: alia cum primum uiderunt. Alia cum leuiter tetigerunt: semen emittunt: est hoc auium genus sua natura libidinosum: ut leui egeat motu cum turget citoque secernat: ut in iis quę non coierint subuenta nea consistant in iis quę coierint: oua breui augeantur &perfi ciantur. Aues ex iis quę ouum pariunt foras: perfectum hoc ędunt: pisces imperfectum: quod extra recipit incrementum ut ante diximus. causa est: quod genus piscium foecundum admodum est. Itaque fieri non potest: ut multa intus finem recipiant: quapropter foras deponunt. idque agitur cito: quod uterus eorum piscium qui ouu pariunt foras iuxta genitale positus est. Sunt auium oua bicolora: piscium unicolora om nium coloris causam uideris ex facultate partis candidae atque luteę: secernitur enim a sanguine quod eo uenit: nullum enim exangue animal ouum generat. sanguinem autem materiam esse corporum dictum iam sępius est. pars igitur eius quę calida est: propius ad formam in membris instituendis accedit. quę autem terrosior est corporis institutionem prębet: &remotior est.