Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 432
Unproofread scanNot analysed yet
quam obrem in bicoloribus ouis animal initium sue generationis a candido est sumit. Initium enim animale in candido cibum a luteo capit. calidioribus itaque animalibus seorsum ista haben tur distincta: exquo principium ortus: &exquo alimentum atque alterum candidum alterum luteum est: &plus candidi sin serique semper est quam lutei &terreni. At minus calidis &hu midioribus contra. plus lutei idque humidius est: quod in plau stribus accidit auibus. Cum enim illę sua natura humidiores sint: tum frigidiores terrenis auibus constant. Itaque oua earum multum eius quod uitellum uocatur: habent: minusque luteum. quoniam can didum minus ab eo separetur. Quę iam sua natura frigida inter ouipara sunt: ea longe humidiora constant. quale genus piscium est: nec candidum habent distinctum: quia exiguum hoc est &frigidę terrenęque qualitatis copia impedit. quamobrem omnia piscium oua unicolora sunt atque ad lutea: candida ad candida lutea esse dixeris: auium uel subuentanea oua colorem eum du plicem optinent. habent enim ex quo utrumque sit: &unde principi um: &unde cibus: sed hęc imperfecta sunt: &maris indiga. fi unt enim foecunda: si quo tempore ineuntur a mare. nec uero sexus causę coloris duplicis est: ut candidum a mare: luteum a foe mina sit: sed ambo a foemina proficiscuntur: Verum alterum fri gidum alterum calidum est: in quibus multum caloris est distinguum tur: in quibus parum distingui non possunt: &ob eam rem con ceptus eorum sunt unicolores: ut dictum est. semen autem ma ris constituit tantum. ideo primum exiguus albusque conceptus auium cernitur: mox tempore procedente luteus totus. Cum iam plus sanguinis admiscetur: postremo secedente calore pars can dida circum insistit: quasi humore equae feruente quoquo uersus. candida enim pars oui sua natura humida est. Caloremque anima lem intra se continet: quamobrem circum ipsa discernitur lutea &terrema intus manet. &si plura oua coniecta in patinam: aut tale aliquod uas co quis igne: ita ne motus caloris citatior sit quam ouorum distinctio.