Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 435
Unproofread scanNot analysed yet
deprauantur etiam oua &fi unt: quę urina appellantur: tempore potius calido idque ratione: ut e nim uina temporibus calidis coacescunt fece subuersa (hoc enim causę est ut deprauentur) sic oua pereunt uitello corrupto. id e nim in utrisque terrena portio est. quamobrem &uinum obturba tur fece permixta: &ouum uitello diffuso. multiparis igitur hoc accidit: merito cum non facile omnibus calor conueniens reddi possit: sed aliis deficiat: aliis superet: &quasi putrefaciendo ob turbet. uncunguibus etiam quamuis parum foecundis: nihilominus tamen idem euenit. Sępe enim uel alterum ex duobus urinum fit: sed tertium semper fere. Cum enim calida sua natura sint: faciunt ut quasi ferueat supra modum humor ouorum. Iam. n. naturam quoque contrariam luteum &candidum habent. luteum namque gelu duratur &coit calore contra humescit. qua propter cum uel in terra uel per incu bitum concoquitur: humescit atque ita pro cibo animalibus nascen tibus est. Nec uero cum ignitur assaturque durescit: quoniam na turę terrenę est ut cera. Ideoque cum plus iusto calescunt: nisi ex recremento humido sint saniescunt reddunturque urina. At can didum gelu non concrescit: sed magis humescit: causam ante reddidi: ignitum solidescit. quamobrem cum ad generationem animali um concoquitur crassescit: ex hoc enim consistit animal. lute um autem pro cibo est: &membris subinde instituendis incremen tum hinc administratur. quo circa luteum &candidum membra nis inter se distinguuntur: quasi naturam habeant diuersam. Sed quemadmodum hęc inter se habeant: tum initio generationis: tum consistentibus animalibus: atque etiam de mebranis &umbili cis diligentius ex iis quę per historiam scripsimus: consideran dum annotandumque est. Ad id autem quod in presentiarum tracta mus: tantum aperuisse satis est. Principio corde constituto &uena maiore ab eo distincta: umbilici duo de uena eadem per tendunt. alter ad membranam: quę luteum continet: alter ad men branam: cui secundarum species est: qua animal obuolutum con tinetur: quę circa teste membranam est. Altero igitur umbilico cibum ex luteo assumit efficitur luteum copiosius: quippe quod calescens reddatur humidius: cibum enim quoniam corpulentus est: humidum esse oportet: qualis plantę suppeditatur: uiuunt autem principio: &quę in ouis: &quę in animalibus gignuntur uita plantę. adhęrendo enim capiunt primum &incrementum &alimentum: alter umbilicus ad secundas tendit. ita enim in iis quę ouo nascuntur animalibus pullum uti luteo existimandum: ut foetus uiuiparus sua parente utitur: quandiu intra parentem con tinetur.