Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 434
Unproofread scanNot analysed yet
Generatio auium ex ouo ita euenit: ut incubante &concoquen te aue animal ex parte oui secernatur: augeatur ex reliqua parte &conficiatur. natura enim simul &materiam animalis in ouo reponit: &satis cibi ad incrementum. Cum enim auis intra se perfi cere nequeat cibum una parit in ouo. nam iis quę forma anima lis nascuntur. Cibus in alia corporis parte paratur: quod lac uo catur: uidelicet in mammis. At auibus hoc idem in ouo natura con stituit: sed contra quam homines putant: &alcmeon crotoniates ait: non enim albumen oui hic est sed uitellum: hoc enim pullis pro cibo est: illi albumen pro cibo esse existimant: propter coloris affinitatem. Oritur pullus incubante aue ut dictum est: sed si aut tempus sit bene temperatum: aut locus in quo oua manent tepi dus concoquuntur. &auium oua &quadrupedum ouiparum sine parentis incubitu. hęc enim omnia in terra pariunt concoquuturque oua tepore terrę. nam si quę quadrupedes ouipare frequentantes fouent quae ediderint oua: custodię gratia potius id faciunt. gignuntur uero eodem modo oua quadrupedum: quo auium. crusta enim dura intecta &bicolora sunt: &iuxta cinctum con sistunt: ut auium &reliqua eadem: tum intus: tum extra eueni unt. Itaque omnium causę eadem consideratione cotinentur. sed quadrupedum oua: ut ualidiora tempore concoquuntur: auium ibecilliora sunt: atque ob eam rem parentem desiderant. Tum etiam natu ra attendere uidetur: ut sensum prouidum curamque diligentem erga prolem parentes habeant: sed in genere deteriore hoc facit: quou sque pariant: in aliis quibusdam etiam donec perficiant. Prudentioribus uero plus curę mandatur: ut etiam enutriant. postremo iis quae prudentia iam maxime prędita sunt: con suetudo amor: &caritas in prolem etiam adultam seruatur ut homini: &quadrupedum nonnullis auibus cura donec pariant &enutriant: quamobrem &ab incubitu laborant in prole enuerienda a partu uero deterius afficiuntur: quasi priuate ali quo sibi natiuo gestamine. perficitur animal in ouo celerius diebus tepidis. tempore enim iuuatur: nam concoctio est calor qui dam. terra enim suo calore concoquit: &quę incubant: hoc idem faciunt: adhibent enim suum calorem.