Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 439
Unproofread scanNot analysed yet
uuluas etiam foeminę habent: Atqui non modo ouiparos sed etiam cęteros uuluas habere opor teret: quamuis diuersas ut mulę habent in genere u eterinorum. Si gennus totum sexu foeminino esset nec nisi sterilitate nonnullo rum dissideret. nunc uero partim conceptacula habent seminis genitalis: partim uuluas: atque in omnibus excepto rubro &hiatula hoc discrimen est: ut aut conceptacula seminis prolifici ha beant: aut uuluas. difficultas autem qua ita opinari mouentur: solui facile potest: cum rem quę accidit audis. nullum enim ex iis quę coneunt tam multa parere posse aiunt: idque recte. quę enim ex se generant perfectum uel animal uel ouum hęc non ita pari unt multa: ut pisces qui oua pariunt: nam innumera quędam eo rum multitudo ouorum est: sed illud non uident quam diuersa pisci um oua ab auium sint. aues enim &quadrupedum ouipare: &si qua cartilaginea enumeranda sunt in hoc genere perfectum generant ouum: &quod ęditum non recipiat incrementum. at pisces imperfecta pariunt oua: quę foris incrementum iustum recipiant. eodemque modo mollia &crustata quę quidem &coi re plane cernuntur: quoniam eorum coitus diuturnior est. alte rum etiam eorum marem esse: alterum uuluam habere certum est. absurdum pręterea est: nisi in omnibus generibus uis hęc habea tur quomodo in uiuiparis est: alterum mas: alterum foemina. causa uero ignorantię eorum qui ita censent quod differentię quę multę ac uarię in animalium coitu generationeque sunt: non om nes pateant sed paucarum quarundam intuitum: Idem in omni bus esse oportere arbitrentur. quamobrem &qui conceptus fie ri aiunt captu seminis genitalis quod a foeminis piscibus deuoretur rem de qua uerba faciunt: non tenent.