Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 440
Unproofread scanNot analysed yet
Tempore enim eodem mares semen genitale foeminę oua habent: &quo foemina pro pius ad partum accedit: eo copiosius &humidius redditur se men genitale in mare: &ut incrementu seminis in mare: oui in foemina eodem tempore euenit sic emissio. nec enim foeminę uniuersum sed paulatim pariunt: neque mares semen suum uni uersum emittunt. Atque hęc omnia ratione ita usu eueniunt. ut enim in auium genere sunt quę sine coitu oua concipiant: quaqui pauca &raro: sed per coitum magna ex parte implentur: sic in piscibus euenit: sed minus. Eque tamen utroque in genere infoecunda sunt quę sponte constiterunt: nisi mas suum asperserit semen: uide licet in quibus mas quoque est. Auibus igitur quoniam oua perfe cta exeunt: id fiat cum intus adhuc sunt necesse est: at piscibus quoniam imperfecta omnia oua ęduntur: quanquam non intus per coitum constitit ouum: tamen si extra aspersum est seruari potest: atque in hunc usum consumitur semen marium genitale. quapropter una cum ouis foeminarum subsidit atque minuitur. aspergunt enim mares sequendo in iis quę subinde ęduntur ouis. ergo in piscibus quoque sexus discrimen maris ac foeminę est omnesque coeunt: nisi sexus alicui generi sit indiscretus: &sine maris genitura nihil ex iis potest generari. facit enim celeritas coitus pisci um ut eius opinionis autores decipiantur. Tanta enim celerita te rem ueneream peragunt: ut etiam piscatores complures late ant. nemo enim eorum aliquid tale cognitionis gratia obseruat. Ve rum tamen coitus uisus est: eodem enim modo quo delphini. pisces etiam coeunt ammouendo supina per lapsum: quibus in pedimento cauda est. Sed delphinorum abiunctio diuturni or est: piscium uero huiuscemodi celerrima est. Itaque cum eam non cernant: captu siue uoratu seminis &ouorum quem exploratum habent mouentur uel piscatores: ut stultam illam &uul garem rationem de conceptione piscium afferant: quam &fabulatior herodotus scribit: quasi seminis deuoratu pisces impleantur: nec uident id fieri non posse. meatus enim qui per os introtendit in uentriculum fertur non in uuluam: quodque uentriculum subierit: alimentum id effici necesse est. Concoquitur enim. uuluę autem ce 3° plenę ouorum cernuntur quę unde quęso subierit. s Imilis error in generatione quoque auium euenit.