Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 442
Unproofread scanNot analysed yet
plus enim seminis habet quam satis ad coitum sit. tendit enim natura potius absumere semen id ad augenda oua reposita quam ad primam constitutionem. nam ut &ante &modo diximus oua auium intus perficiuntur: piscium extra. simi lis enim quodammodo generatio atque in uermiparis est: quaquii perfectiorem ędunt conceptum: quę uermen pariunt. Sed utrisque tam auium quam piscium ouis perfectionem mas adhibet. Verum auium in tus cum intus perficiantur: piscium extra: cum hęc imperfecta ędantur. nam alias idem utrisque contingit. Auium igitur subuentanea foecunda redduntur: &quę concepta maris diuersi coitu sunt: naturam in eum qui post coierit: mutant. propria etiam quę incremento carent: cum coitus intermissus est: celeriter accrescunt. Cum repetitur coitus: non tamen quouis tempore: sed si prius qui albumen secerni incipiat. a T piscium ouis nihil tale pręscriptum est: sed ut seruentur quiprimum mares aspergunt. cuius rei causa est: quod hęc bicolo ra non sunt. hinc enim tempus his tale statum non est. At in auium ge nere ratione sic euenit: cum enim luteum &candidum distincta in ter se sunt: principium iam habetur: quod proficiscitur a mare. Istuc enim mas confert. Subuentanea igitur recipiunt generatio nem quoad fieri potest. perfici nanque ad animalis usque foecudi tatem impossibile est. sensibus enim opus est: At uegetalem animae uirtutem optinent &foeminę: &omnia quę uiuunt ut sępius dictu est. quamobrem hoc ouum ut plantę conceptus perfectus est: ut animalis imperfectus. Quod si mas in eorum genere deesset: Idem sane fieret quod in piscium genere si tale genus in iis est: quod sine mare progeneret. Dixi de his ante nondum exploratum habe ri satis: nunc uero in omni auium genere: alterum mas alterum foemina est. itaque fit ut qua planta est: perficiat quod non mu tetur a coitu. qua non planta: non perficiat nec aliud quicqui proue niat ex eo quod genuit. neque enim ut plantę simpliciter: neque ut animalis per coitum prouentus est.