Latin
ANIMALIVM LIBER. III. INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 443
Unproofread scanNot analysed yet
Quę autem oua coitu conce pta discreta iam sunt in albuminis portionem: hęc pro eo qui primum coiuerit mare euadunt: iam enim utrunque principium optinent. m Ollium etiam partus similis est: ut sępie cęterorumque id genus atque etiam crustatorum: ut locustę et reliquorum generis eiusdem. pariunt enim ea quoque per coitum: &quidem sępe mas coniunctus cum foemina uisus est. Quamobrem hinc etiam historice nequaquam dicere illi uidentur: qui pisces omnes foeminas esse autumant: nec per coitum parere. haec enim oriri per coitum arbitrari: illa