Latin
443
Aristotle, De animalibus 443-2
Unproofread scanNot analysed yet
non mirum est: aut si hęc ita parere illos latuit: indicium imperitię est: diutius hęc qui cętera coeunt more insectorum ratione. sunt enim ex anguia &ob eam rem: frigida natura: sępius &lolliginibus oua gemina apparent: quoniam uulua earum ita articulata est: ut bifida cernatur. At poliporum ouum simplex est: causę est forma eorum ute ri quę specie rotunda conglobataque est. fissio enim eius iam re pleti incerta est. Locustarum etiam uulua bifurcis est: conceptum hęc quoque omnia imperfectum eadam de causa ędunt. locustacei generis foe minę apud se partum exponunt. quamobrem ampliores ipsę qui ma res habent tabellas: ut oua seruentur: mollia foris reponunt. foe minis huius generis mares aspergunt: quo modo ouis mares in ge nere piscium: reddunturque oua eorum glutino cohęrentia ad specien uue. At locustaceis tale quid fieri nec uisum est: neque ratione ex igitur. conceptus enim eorum sub foemina continetur: &crusta intectus est. Incrementum tam eorum quam mollium oua foris recipiunt sicut piscium: adhęret ouo sępia nascens parte sui priore. hac. n. tantum potest adhęrere: cum hęc una partem posteriorem &priorem eodem habeat. Quę nam situs dispositio sit eius cum ori tur: petendum ex historiis est de ortu cęterorum animalium: tum pedestrium: tum uolatilium: tum etiam natatilium diximus. d E insectis atque crustatis hoc loco dicendum est uia &ratione qua cepimus. At primum de insectis: hęc partim coitu: partim sponte oriri dictum iam est. Item uermiculum ea parere: &quam ob cau sam ita pariunt. genus hoc enim omne fere uermiculum quodam modo parere uidetur. conceptus enim qui imperfectior est: talis est. In omnibus autem uel iis quae perfectum pariunt ouum: conceptus primus indiscretus adhuc recipit incrementum: qualis natura etiam uermis est. mox alia conceptu suum ouo perfecto ędunt alia imperfecto: quod extra perficiatur: ut sępe de piscibus dictum est. Quę uero in tra se pariunt aimal: iis quodammodo post primum conceptum ouifor me quiddam efficitur. humor enim in membrana tenui continetur: perinde quasi oui testam detraxeris: quamobrem deprauationes con ceptuum: quę per id temporis accidunt: fluxus uocant.