Latin
452
Aristotle, De animalibus 452
Unproofread scanNot analysed yet
uermes enim augentur in partem superiorem. &qua principium continetur. alimentum enim superius ab inferioribus ministra tur: atque id quidem commune cum iis quę ex ouo proueniunt habetur: sed illa totam materiam absumunt. In iis uero quę ex uermegignuntur: cum ex constitutione in parte inferiore con tenta pars superior creuerit: mox ex reliquo alimento inferior ar ticulatur. cuius rei causa est quod cibus postea quoque in parte sępto subiecta conficitur omnibus. incrementum autem hoc modo fieri uermium apertum in apibus cęterisque similibus est. principio enim per tem inferiorem magnam: superiorem habent minorem. Idem augescendi modus in testatis etiam est. Quod &ipsum constat in genere turbinato . s. anfractibus eius: qui sub inde accrescent? plures efficiuntur in partem priorem quod caput uocatur: dixi fere quemadmodum generatio: tum eorum: tum cęterorum spon te orientum agitur. omne autem genus testatum sponte institui apertum hinc est: quod nauigiis putrescente fęce spumosa adnascuntur: &locis multis ubi nihil tale aderat ante: post per inopi am humoris facto ceno ostreę prouenerunt: ut apud ehodum isulam: cum classis applicuisset &fictilia proiecta essent in ma re: tempore post cęno obducto testis ostreę in iis reperiebantur. Nihil autem partis genitalis emitti ab iis argumentu est. quod cum chii quidam ex pirrba lesbi insulę ostreas uiuas portassent: &in loca quędam maris reciproci ęstus &ęuripo similia dimi sissent: plures nihilo fuere temporis spatio: quanquam incremento corporis plurimum profecerunt. Quę autem oua appellantur: nihil ad generatioem conferunt: sed indicio sunt nutricatonis melio ris: quale in sanguineis pingue est. quamobrem sapore per id tempus prę stant ciboque landantur. argumento quod et pinnę &buccia &pur purę continent quidem semper ouum illud uocatum sed ali as majus: alias minus. sunt etiam quę non semper sed uere id ha beant. mox enim tempore procedente minuitur: demumque totum aboletur ut pectines: mituli: ostreę. Tempus hoc enim prodest eorum corporibus: aliis nihil tale aperte uenit ut callis: Sed sin gula eorum &quibusnam oriantur locis petere ex historia debes. ARISTOTELISDE GENERATIONEA