Latin
NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE
Aristotle, De animalibus 453
Unproofread scanNot analysed yet
NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE THEODORO. EGENERATIONE ANIMA lium omnium: tu uniuersim: tum singulatim dictum iam est. Sed cum in eorum perfectissimis mas &foe mina distincte habeantur: easque facultates omnium animalium &plantarum esse principia fateamur: quiqui in aliis discretas in aliis indiscretas: disserendum hic est. primo de eorum ipsorum generatione. imperfectis enim adhuc suo in genere distinguitur sexus maris &foemine. Sed utrum prius etiam quam hęc differentia sensu nostro percipi possit: al terum mas alterum fęmina sit discrimine facto in utero: An post ambigitur. Alii. enim protinus in seminibus hanc esse contrarie tatem aiunt: ut anaxagoras: &alii naturales autores. etenim sę men gigni ex mare: foeminam autem locum prębere. marem a per te dextra: foeminam sinistra proficisci &uteri latere dextro maren contineri: foeminam sinistro. Alii uero id ascribunt ut empedo cles. Quę enim uterum subierint calidum: hęc effici mares arbi tratur: quę frigidum foeminas. caliditatis uero frigiditatisue canum esse confluuium mestruorum: Quod frigidius uel calidius sit &aut antiquius: aut recentius: democritus abderites differentiam maris ac foemine fieri quidem in matre ait: sed non calidita te frigiditateue ad rerum effici marem: alterum foeminam: sed utrius tandem sęmen euicerit: quod ab ea prodiisset parte qua mas &foemina interse differunt. hoc enim empedocles profecto neglientius opiatus est: ut caliditate frigiditateque tantum differ re hęc inter se existimaret: cum partes ipsas genitales: &uterum magnam habere differentiam cerneret. nam si postea quam for mata sunt animalia alterum partibus foemine omnibus: alterum maris constitum. mox in utero tanquam fornacę ponantur: quod uterum habet in calido: quod non habet in frigido: erit foemina quod utero caret: mas quod uterum habet: quę res impossibi lis est: itaque eatenus quidem melius a democrito dicitur.