Latin
NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE
Aristotle, De animalibus 456
Unproofread scanNot analysed yet
causam uero maris &foeminę caliditatem frigiditatemue arbitrari secernique de dextris aut de sinistris: non sine ulla ratione dici potest. Sunt enim partes corporis dextrę calidiores sinistris: &semen concoctum calidius est: quale id quod spissum est. foecundius autem quod spissius est: sed ualde a longe tangitur causa cum ita aufertur. Accedendum autem semper ad rei causas primas: quoad maxime fieri potest propius. de corpore igitur toto &de paribus quid quęque sit &qua de causa iam ante explicatum alibi est. Sed cum mas &foemina potentia quadam &impotentia diffiniantur. quod enim potest concoquere &constituere &secernere semen atque principium optinet formę: id mas est. principium autem non hoc di co ex quo ut materia tale gignitur quale quod generat est: sed id quod primum moueat siue in se ipso siue in altero possit hoc facere: quod autem recipit nec potest constituere &secernere id foemina est. Item si omnis concoctio calore efficitur mares qui foemi nas esse calidiores necesse est. ob frigiditatem enim &impoten tiam foemina sanguine abundat quibusdam sui corporis locis: idque indicium facit. contra quam aliqui afferunt causam: cum foeminam esse mare calidiorem opinentur: idest mestruorum emissionem. san guis enim calidus est: &quod plus sanguinis habet hic calidi us est. putant autem hunc affectum moueri abundantia sanguinis &caloris: quasi ęque quoduis sanguis esse possit: modo humi dum sit &colore cruentum: nec ita eueniat ut minus sanguinis &sincerius fiat in corpore alimenti melioris &habitus: sed illi per inde ac excrementum alui: quod pluris sit hoc iudicium esse naturę calidioris: magis qui quod minus existimant. Atqui contra omnino est ut enim in fructibus conficiendis ex copia primi alimenti parum secernitur: quod utile sit: demumque nulla pars remanet respectu copię primę: sic in corpore aimalis postquam partes per successionem alimentum conficiendum receperunt: ad postionum parum admo dum remanet ex toto alimento: quod in aliis sanguis: in aliis pro portoale sanguins est. sed cum alterum potest: alterum non pot secernere ex crementum sincerum: omnisque facultas instrumentum aliquod sibi accommo datum habet: eiquę melius &quę deterius idem efficiat.