Latin
NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE
Aristotle, De animalibus 455
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque simul &foemina esset &matri simile: aut mas &simile patri. absurdum etiam tantum eas effici partes oportere: nec totum corpus mutari existimare: &pręcipue primoque uenas quibus ueluti descriptone deductis: corpus adiacet carnium quas suam recipere qualitatem propter uterum: nulla probabili ratione dici potest: sed potius uterum propter eas suam recipere qualitatem ratio est. quaqui enim utrunque sanguinis conceptaculum est: tamen uenę sunt prius. principium autem mouens prius esse semper &causam generationis aliqua sui qualitate necesse est. Accidit igitur differentia earum partium inter se foe minę &mari non id esse principium neque causam esse hanc ar bitrandum sed aliam: etiam si nullum semen uel a mare uel a foe mina decedit: sed quolibet modo consistit: quod gignitur. Quin etiam contra eos qui marem a dextra foeminam a lęua parte proficisci aiunt: eadem ratio sufficit quę contra empedoclem &democritum. siue enim nulla materia a mare affertur: siue aliqua affertur ut uolunt: nihil dicunt qui ita censent. necnon empedoclis sententię pari ratione occurendum est: qui marem a foemina distinguit caliditate uteri &frigiditate. quod illi etiam faciunt: qui dextris sinistrisque rationem describunt: quaque uideant marem &foeminam inter se differre: &parte &toto. sed cur sinistris corpus uteri ad iungatur dextris nequaquam. nam si foetus eo uenerit: nec eam ipsam habuerit partem: foemina erit sine utero: &mas erit cum utero: si ita fors tulerit. Item ut ante retulimus: &foemina parte uteri dextra contineri uisa est: &mas lęua: &ambo eadem in parte idque non semel sed sepius: qui aut mas in dextra aut foemina in lęua nec minus ambo in dextra gignuntur. atque etiam cum ge mini mas &foemina gestarentur marem in lęua: foeminam in dextra contineri perspectum est. p Roxime quod aliqui persuasi dicunt teste pręligato dextro aut sinistro euenire per coitum: ut mas aut foemina gene retur. Sic enim &leopbanes dicebat. Tum etiam exectis alterum testem hoc idem accidere quidam aiunt non uere sed rem coniectantur futuram ex consentaneis: atque anticipant: quasi ita sit prius quam ita fieri uideant. ignorant etiam nihil ad generationem maris aut foe minę conferri ab iis partibus. cuius rei indicium quod multa anima lia &ipsa mares ac foeminę sunt: &generant partim foeminas: partim mares: cum tamen testes non habeant: uelut ea quę pedi bus carent. uerbi gratia genus piscium &serpentum.