Latin
NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE
Aristotle, De animalibus 459
Unproofread scanNot analysed yet
Tum etiam ut me strua secundum naturam mensibus decrescentibus potius fiant eadem decausa accidit. tempus enim hoc mensis frigidius est &humidius propter lunę decrementum defectionemque. Sol enim per totum annum hyemen atque ęstatem facit. At luna per men sem id agit quod ita fit: num accessu discessuque lunę: sed alterum increscente luce: alterum decrescente. Necnon pastores aiunt in teresse ac maris ad foeminę pecoris foeturam non solum si ita accidit: ut initis aquiloniis: austrinisue flatibus fiat: sed etiam si cum pecus coit: spectat ad aquilonem aut austrum. Ita mini mo interdum momento causa datur caliditatis aut frigiditatis. hęc uero causam complent generationis. Dissident omnino inter se mas &foemina: ob eas quas diximus causas ad maris aut foe minę generationem: sed moderatione quę intercedat opus est. nam omnia quę uel natura uel arte efficiuntur ratione aliqua sunt. Calor autem si ualde superat: exiccat humorem: si multo deficit non concernit: sed medii rationem ad rem condendam seruari requiritur. Alioquin ut in iis quę igne coquuntur: plus ignis deurit: minus non coquit: ac euenit utrinque: ne quod agi tur perficiatur. Sic in coitu maris &foeminę moderatione opus est. hinc multis tum maribus: tum foeminis euenit: ut coniuncti inter se nequeant generare: disiuncti queant: &aut minoribus natu aut maioribus hę contrarietates existant equę in generati one: sterilitateque: &maris foemineque procretione. Quim &inter ter ras &aquas interest eisdem de causis. qualitatem enim quan dam potissimum recipit &alimentum &dispositio corporis ex temperamento aeris continentis: &cibi ingredientis: sed preci pue ex alimonia aquę: huius enim usus plurimus est: atque in omni bus aqua alimento est etiam siccis. Quamobrem aquę crudae &frigidę aut sterilitatem: aut partum foemineum faciunt.