Latin
460.1 to 460.4
Aristotle, De animalibus 460.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
e Edem causę sunt: &ut alii parentibus similes generentur: alii dissimiles: &alii patri: alii matri: tum corpore toto: tim uero partibus singulis &parentibus magisquam maioribus suis &iis potiusquam quibuslibet: ac mares potius patri: foeminę matri: alii nulli consanguineo similes: sed tamen homini simi les: alii ne homini quidem sed iam monstro. Qui enim suis pa rentibus similis non est: monstrum quodammodo est. discessit enim in eo quodammodo natura ex proprio genere: cępitque dege nerare: sed initium primum degenerandi est foeminam generari non marem: uerum hoc necessarium est naturę. Genus enim seruari oportet eorum quę foemina &mare distinguuntur: Sed cum fieri possit ne aliquando semen superet maris aut ob ęta tem iuuenilem senilemue: aut ob aliam eiusmodi causam: foe minam ob eam rem gigni necesse est: at monstrum gigni non neces se est: scilicet ad causam cuius gratia &finem: quanquam per acci dens necesse est. nam principium hinc sumatur oportet. quotiens enim excrementum seminale bene concoctum in mestruis est: mo tus maris agit pro sua forma. nihil enim refert genitura dicatur: an motus: id quod partem corporis unanquamque augeat: nec inter est augentem motum: an principio instituentem placeat appella re. eadem nanque ratio motus est. itaque si superat faciet marem non foeminam &similem ei qui generat non matri: sed si non superat: pro ea qua non superarit facultate defectum faciet. facultatem autem hoc modo intelligi uolo quod generat: non solum mas est: sed etiam talis mas: ut coriscus: aut socrates: nec modo co riscus est: uerum etiam homo: atque ad hunc modum alia propi us: alia remotius insunt in eo quod generat: uidelicet qua geni tale est: non per accidens. Verbi gratia si grammaticus aut uicinus cuiusquam qui generat est. Valet autem super in generando ma gis quod proprium &particulare est. Coriscus enim &homo &animal est: sed propius a proprio distat homo quam animal.