Latin
460.5 to 460.6
Aristotle, De animalibus 460.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
gene rat autem &quod particulare est &quod genus est: sed magis quod particulare: hoc enim substantia est. Quod enim gignitur et si quale quid est: tamen hoc quicquam est: idque substantia est. quam obrem ex facultatibus insunt in seminibus eiusmodi omnium mo tus: maiorum etiam propria in nepotum semine insunt potentia: sed propinquius semper quod particulare est: particulare coriscum dico &socratem: sed cum omne quod mutatur non in quolibet: uerum in sibi oppositum transeat. Ideo &quod in generatione non superatur. dd 3° transeat in oppositum necesse est: pro ea facultate qua non su perarit: quod generat moueatque: quod si qua est: mas non po tuit foemina gignitur. sed si qua est coriscus aut socrates: non patri sed matri simile gignitur: ut enim omnino patri mater op ponitur: sic singulis generantibus singulę generantes opponuntur: similique modo in sequentibus facultatibus agitur. semper enim in sequentem &proximum maiorem potius transitur tam in pa tre quam in matre. Insunt autem motus alii actu: alii potentia.