Latin
NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE
Aristotle, De animalibus 466
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque non longe disceditur: nec praeter naturam fere. non enim in aliam naturam transitur. At in iis quae pariunt plura: Tum ea ipsa eueniunt: tum uero copia partus impe dit alter alterius perfectionem &causam genitalem. de partu numen roso paucifero &singulari: atque etiam de iis partibus: quę aut su persunt aut desunt: quaestio existere potest. Gignuntur enim interdum alia pluribus quam iustum sit digitis. alia uno tantu: eodemque modo in cęteris partibus: aut excedunt aut deficiunt. nonnulla etiam dupli ci genitali altero maris: altero foeminę nascuntur: &in genere quidem hominum: sed maxime in caprarum: gignuntur enim quas uocant hircęnas propterea quod simul genitale habent: &maris &foeminę. Iam &cornugerens in crure capra conspecta est. p Artibus etiam internis mutationes detrimentaque accidunt: ut ul careant aliquibus: uel habeant minuta &lęsa: uel plura nume ro uel non suis posita locis. Sed corde carens nullum unquim animal ortum est: quanquam liene carens: &duplicem habens lienem: &altero uacans rene uisum est. Iecore etiam carens toto: nullum notatum est: quanqui quod non totum haberet: iam patuit. hęc autem in perfectis uiuisque reperiuntur. felle item priuata prodierunt: cum sua natura habere deberent. alia contra plu ra habuerunt. Iam locis etiam permutatis iecur latere sinistro: lien dextro contineri uisus est. haec ut modo dixi in animalibus iam perfectis explorata sunt: in nascentibus autem uarię perturbatur. Quae si parum de sua natura discedunt: uiuere solent: si plus uiuere nequunt: uidelicet cum quod pręter naturam est parti bus uiuendi principalibus accidit. modus uero considerandi de his est: utrum eandem causam putare oporteat partus singu laris &partium defectus. Itemque partus numerosi &partium excessus: an non eandem. Primum igitur quod alia pariant multa alia unum merito quispiam miretur. Quę enim maxima inter ani malia sunt: ea singulos pariunt: ut elephans: camelus: equus: &reliquae sollipedes: quae partim maiora caeteris sunt: partim longe magnitudine superant. Canis uero &lupus &reliqua multifida omnia fere pariunt multa: atque etiam parua eiusdem generis: ut mures: bissulca pauca generant: pręterquam sues. hęc enim inter multipara est enumeranda. Ratio enim probabilis est: ut maiora animalia plura generare plusque afferre seminis possint. Sed certe id ipsum quod admirari facit causę est: ne admiremur. fa cit enim eorum magnitudo: ne multa pariant.