Latin
NIMALIVM LIBER. IIII. IN TERPRETE
Aristotle, De animalibus 467
Unproofread scanNot analysed yet
cibus enim in iis ab sumitur in corporis incrementum. minoribus uero natura demen do de magnitudine auget in excremento seminali exuperantiam Item plus seminis genitalis esse quod maioris est animalis: minus au tem quod minoris necesse est. At multa effici parua in eodem possunt mita magna effici difficile est. mediocribus uero magnitudinis medium a natura datum est. Sed quamobrem animantium alia maiora sunt alia minora: alia mediocria: causam ante reddidimus. Sunt autem alia unipara: alia paucipara: alia multipara: &magna ex per te unipara sunt: quę sollipeda: paucipara quę bissulca: multipa ra quę multifida. cuius rei causa est: quod magna ex parte magnitudines corporis iis differentiis distinguuntur: tamen non ita in oni bus est. magnitudo enim &paruitudo corporis causam habent per tus amplioris: &partioris non sollipedis: aut multifidi aut bis sulci generis ratio. cuius rei testimonium est: quod elephas animalium maximum: idemque multifidum est: camelus bissulcum est: quod maximum inter reliqua est: nec solum in pedestrium genere: sed etiam in uolatilium: &nantium magna parum foecunda sunt. parua uero perquam foecunda eadem de causa: plantę etiam non quę maxime sunt plurimum afferunt fructus. diximus quamob rem alia parere multa: alia pauca sua natura assolent. Sed huius quęstionis illud maxime quis miretur in iis quę pariunt multa: quod plerumque uno initu animalia id genus impleri cernitur. Semen autem maris: siue ad materiam confert se adhibens partem conceptus &miscens cum semine foeminę: siue non eo modo: sed ut nos censemus: cogit conditque materiam contentam in utero: foeminaleque foeminę excrementum ut succus lactis humorem spissat: cur tandem non unum efficit animal incrementi maio ris ut succus in lacte non certa quantitate ad cogendum describitur: sed quo plus lactis plus succi subierit: eo plus col lostri concrescit. semen igitur trahi a locis uteri: atque ob eam rem multa generari pro numero locorum &acetabulorum quę unum