Latin
469
Aristotle, De animalibus 469
Unproofread scanNot analysed yet
nam &uniparum &pauciparum: &multiparum interdum est: sed maxime sua natura uniparum est. humore profecto caloreque corporis multiparum est. seminis enim natura humida &calida est: sed suę magnitudinis ratione pauciparum atque unipa rum est. hinc tempus etiam uteri ferendi enorme unum hoc ani mal sortitum est. cęteris enim unum est tempus. homini uero plura sunt: quippe cum &septimo mense &decimo nascatur: atque etiam inter septimum &decimum positis: qui enim mense octauo nascuntur: &si minus tamen uiuere possunt: cuius rei causa accipi ex iis quę modo explicauimus potest. dixi de his in problematibus atque de his rebus ita disseruisse statuisseque satis sit. Partium autem superuacuarum pręter naturam: eadem cam est quę geminorum generationis. iam enim in conceptu case accidit: uidelicet si plus materię consistit: qui pro ipsius natura partis sit: sic enim accidit ut uel pars maior qui iustum sit efficiatur. uerbi gra tia: digitus aut manus aut pes: aut aliud ex cęteris postreis aut membris uel fisso coenceptu plures reddantur: quomodo in fluuiis uertigenes geminantur: fit enim ibi ut humor qui fertur &proflu ens mouetur: si in aliquid offenderit: secetur. &ex una in duas euadat: constitutionesque eundem habeant motum: hoc eodem modo in conceptibus euenit: adnascuntur partes ille uacantes maxi me quidem propinquę: sed aliquando etiam remotae propter conceptus motionem: quaquim pręcipue quod materię exuperantia ibi redditur quod tandem decubuit: formam uero unde superfuit: inde recipit. Quibus autem gemina habere genitalia accidit: alterum maris alterum foeminę: iis semper alterum ratum: alterum irritum redditur: cum per alimentum subinde delitescat: quoniam praeter na turam est: agnatum est enim modo abscessus. nam &abscessus assumunt aliquid nutrimenti: quamuis post geniti sint &praeter naturam. Sed si quod creat omnino aut superat aut superatur: similia oriuntur duo: ac si partim superauit: partim superatum est: alterum foemina al terum mas generatur. nihil enim interest de partibus an de to to dicamus: uidelicet quam ob causam alterum mas alterum foe mina gignatur. ubi autem partes eiusmodi desunt: ut postrema aliqua aut alia quaeuis membra (eandem causam esse putandum) quam si omnino quod gignitur ab ortu patiatur.