Latin
470
Aristotle, De animalibus 470
Unproofread scanNot analysed yet
abortus autem conceptuum euenire complures certum est. differunt agnationes apartu multiplici quomodo exposui monstrauero cum iis dissident eo quod pluribus coalescant: sed nonnulla hoc etiammodo ueniunt: si in parte maiore &pręcipua quadam peruersum est: ut si qua gemino lienę: aut pluribus renibus oriuntur: tum etiam locis partium commutatis monstrum dicimus: quod diuersione motuum translationeque materię accidit. Vnum ne an plura sit per coagmentationem quod monstrificum prodit animal: iudicandum est principii ratione. Verbi gratia si cor pars eiusmodi est. quod unum cor habet: unum animal est: quod duo: id duo est anima lia quę sibi coaluerunt propter conceptuum coniunctionem. partes uero superuacuas agnationes esse declaratum iam est. Accidit etiam sępe: ut pluribus ex iis quę ante oblęsa non uiderentur animalibus iam perfectis meatus aut adducti concorporarentur aut diuerterentur. iam foeminis nonnullis os uteri compressum concorporatumque ab ineunte ętate ad tempus usque mestruorum perseuerauit: mox urgentibus mestruis: doloreque infestante: aliis sponte disruptum est: aliis dissectum a medicis nonnulle interi erunt. Cum aut per uim disrumperetur: aut disrumpi non posset. pueris etiam quibusdam geitalis postremum &meatus qua ex crementum uesicę transit: non eodem tetenderunt: sed infra meatus ille transegit. quamobrem demissis clunibus mingunt: qui testibus paulo in partem superiorem retractis uidentur a lon ge: simul &maris habere genitale &foeminę meatus etiam ali menti sicci coaluit aliquibus bestiis scilicet ouibus: &quibusdam aliis: nam &uaccam fuisse pirinthi accepimus: cui cibi excremen tum extenuatum per uesicam transmittebatur: dissectusquę anus denuo propere coalescebat nec resecando euincere uitium poterant: de partu multiplici &paucifero ac de agnatione partium aut defectu atque etiam demonstrifico partu dictum iam est.