Latin
471
Aristotle, De animalibus 471
Unproofread scanNot analysed yet
a Nimalium uero alia nunquam superfętant: alia superfętant: quo rum quędam enutrire suos conceptus semper possunt: quae dam interdum possunt: interdum nequeunt. Causa ne superfę tent est: quod singula pariunt. sollipedes enim &quae iis auctiores sunt animantes: nunquaim superfętant. facit enim earum magni tudo ut excrementum omne in conceptum absumatur: quippe cum in iis omnibus corporis sit magnitudo: quę autem magno cor pore sunt: eorum foetus, quoque magni pro sui generis magnitu dine instituuntur. ex quo fit ut elephantorum foetus magnitudine uituli gestetur. multipara ideo superfętant: quoniam plures conceptus superfętatur quidam alter alteri sunt. Quę autem ex his magni tudine praedita sunt: ut hon si alter coitus proxine ab altero accessit: enu trire quod superfętatum est possunt. Iam enim id euenisse uisum est: cuius rei causa id quod diximus est: eodem enim coitu plus seminis mit titur: quod partitum multiplicare conceptum potest: si alterum post alterum accedit: Sed si iam aucto conceptu coitus adhibe tur superfętari quidem potest: sed raro. quoniam uterus magna ex parte ad partum usque se comprimat. Si tamen aliquando accidit ut superfętetur (iam enim id euenisse constat) perfici non potest: sed conceptus abiguntur similes iis quos abortus uocamus: ut enim in uniparo genere omne excrementum absumitur in id quod pręcesserit: ob corporis magnitudinem: sic in iis fieri solet: sed in illis statim in his cum iam foetus accreuerit. tunc enim similem uniparis conditionem recipiunt: pari ratione sola anima lium mulier &equa grauida coitum patiuntur. homo enim sua natura pręfecundum animal est. aliquid etiam in utero: tum spa cii: tum excrementi superest: quanquam non tantum: ut uel alterum possit alere. mulier itaque ob eam causam coitum recipit: equa autem soliditate suę naturę &quod aliquid spacii in utero supersit: ut di ctum est. amplius quidem quam ut ab uno occupetur: sed arctius qui ut alterum perfecte possit superfętari. libidimosa natura est equam ob eudem effectu: quo solida omnia ueneris sunt appetentiora. illa. n. ita se ha bent: quod carent purgatioe quae perinde est foeminis: ut coitus maribus. equam enim mestrua minime emittit: omnium autem uiuiparorum foeminae: solide sunt libidinosiores: quoniam simili modo se habent: atque mares qui semen genitale collectum non excer nunt. foeminis enim purgatio mestruorum seminis exitus est: cum mestrua non nisi semen sint inconcoctum ut ante diximus. quamobrem mulieres quę incontinentes ad rem uene ream sunt libidine cessant cum sępius generarint.