Latin
MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO
Aristotle, De animalibus 486
Unproofread scanNot analysed yet
De uisu auditu olfactuque dictum iam est. Ili discrepant: &inter se in hominum genere per ętates &cum cęteris animalibus quae habent pilos. habent aute quae intra se animal generant fere omnia. Iam &aculeos qui a nonnullis uicepilorum geruntur: genus esse pilorum existimandum est: ut herinaceorum aculeos &si quid eiusmoi aliud in genere uiuiparo est. differentię uero pi lorum existunt duricie: mollicie: longitudine: breuitate: rectitudine: crispitudine: multitudine: paucitate. Ad hęc coloribus ut albe dine nigredime eorumque mediis: sed nonnullas earum drimarum per ętates quoque recipiunt: uidelicet cum minora natu aut maiora sunt: quod pręcipue in homine palam fit. pilosior enim ętate prouectus redditur haom: &parte priore capitis nonnulli caluescunt. pueri etiam mulieresque non caluescunt. Viri autem procedente ętate calui euadunt: necnon ca pite homines senescentes canescunt: quod nulli fere ex cęteris anima libus accidit manifeste: quanuis equus euidentius quam cętera ita afficiatur. Caluescunt homines parte capitis piore. Canescunt primo tperibus: sed nemo uel temporibus uel occipite caluescit. Quibus aut animalium pili non sunt: sed pilorum proportionale: ut auibus pennę: piscibus squamę. iis etiam nonnulli ex iis affectibus ueniunt ratione eadem. sed cuiusnam rei can genus pilorum datum animalibus a natura est: diximus ante: cum cans partium redderemus. Nunc pręsentis operis atque officii est: ut quibusnam pręcedentibus rebus &quas ob necessitates hęc eueniant: explicemus. Cam crassitudinis tenuitatisque pili: cutis potissimum est. aliis enim cutis crassa: aliis tenuis: et aliis rara: aliis densa est: tum drima humoris inditi con sors causę est. Aliis enim pinguis: aliis aquosa est: omnino cutis na turam terrenam esse statuimus. Cum enim per summa sit humore euaporante solida terrenaque redditur. Pili autem proportionaleque pilorum non ex carne sed ex cutte oriuntur: cum humor in iis euaporetur: atque exhalet.