Latin
MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO
Aristotle, De animalibus 487
Unproofread scanNot analysed yet
quamobrem crassi ex crassa: te nues ex tenui cute proueniunt: quod si cutis rarior &crassior sit crassi gignetur propter copiam portionis terrenę: &meatuum laxitatem: sed si spissior est: tenuiores exeunt perper meatuum angustiam. Item si uapor aquosus inest breui resiccescens: facit ne pili capiant magni tudinem. At si pinguis est: contra euenit. non enim facile exiccari potest: quod pingue est. quamobrem in totum animalia quorum cutis crassior est: pilo sunt crassiore: quamuis non quę cute maxime ita constant. magis ita habeant pilum: perper eas quas modo diximus cans: ut generi suum prę bubus &elephantis: &multis aliis usu euenit. nam &si cutem crassiorem boues elephanti: &pleraque alia habent quam sues: tamem pilo tenuiore teguntur. Eadem case est cur hominum capilli crassissi mi sint. capitis enim cutis crassissima est: &humoris plurimum continet. rara etiam admodum est quin &ut pili longiores breuioresue sint. Causa est quod humor qui euaporetur: non facile exiccari potest. can uero ne facile exiccetur duplex est. s. quantitate &qualitate. nam si humor aut multus aut pinguis est non facile exiccari potest: ideoque hominum capilli longissimi sunt. cerebrum. n. quod humi dum &frigidum est: largam humoris copiam prębet. simplex autem crispusue oritur pilus ex halatione pilorum: Nam si fumosa est prę sua calliditate &siccitate crispum efficit pilum. Inflectitur enim quoniam duplici delatione feratur. Terrenum enim deorsum cali dum sursum fertur: cumque prę sua imbecillitate inflecti facile possit: intorquetur: quod prili crisputudo est. Aut igitur ita causa reddenda est: aut quoniam parum humoris. multum autem portionis terrenę inest efficitur ut pili resiccati ab aere ambiente contrahantur. Inflectitur enim quod rectum est si euaporatur &contrahitur: atque conuellitur pilus. quemadmodum cum igne aduritur: utpote cum crispitudo conuulsio sit: ob humoris inopiam ab aeris continentis calore. Indicium rei est: quod &duriores sunt pili crispi quam recti. durum enim quod siccum est. simplici autem pilo sunt: quę humore abundant. fluit enim humor in iis non stillat: quocirca scythę incolę ponti &thraces pilo sunt promisso: &simplici: nam &ipsi humidi sunt: &aer ambiens eos humidus est. Ethiopes contra qui loca inco lunt calida crispo sunt pilo. siccum est enim &cerebrum eorum &cęlum ambiens. Sed sunt quę quamuis cutem habeant crassiorem: tamen tenuiori sint pilo: ea uidelicet causa quam ante exposui: quo enim meatus tenuiores sint: eo pilos enasci tenuiores necesse est. quaperper ouium generi tales sunt pili.