Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 49
Unproofread scanNot analysed yet
Est omne sane piscium genus: sanguinis particeps: discrimine autem partus sic discrepant: ut alii oua pariant: alii animal. pariunt oua omnes: qui squama conteguntur: Ani mal omnes qui genere cartilagineo continentur: excepta rana. Eliquum ex iis quę sanguinem habent animalibus: genus serpen tum est: quod commune ambobus superioribus esse potest. sunt enim alii terrestres: alii aquatiles: quiqui maxima pars sit terrestris. exigua uero aquatilis. s. fluminum incola. sunt etiam maris indigenę serpentes terrestribus similes: nisi quod caput habeant congri. &qui dem genera eorum complura sunt: colore numerosę uarietatis. na sci eos non in altissimis gurgitibus certum est. Scolopendras etiam quas contipedes uoco: maris in colas esse nouimus. spetie terrestribus similes: magnitudine paulo minores: colore rubentiores numero pedum copiosiores: &crurum tenuitate graciliores: na sci locis saxosis solent: &modo serpentum: non magna altitudine gurgitum. Caret pedibus genus omne serpentum: ut pisces: nam remo ram errore nonnulli pedes habere prodiderunt: expes enim omnino est: sed quoniam pinnas habeant pedibus similes: hinc fit ut pedibus in stare uideatur: pisciculus quidam hęc est: saxis assuetus: in cibos non ad mittendus: nomen a remorandis nauibus adeptus: utilis ad iudiciorum causas &amatoria ueneficia ut aliqui uolunt. partes exteriores sanguineorum animalium quae nam sint: " numero: &quibus inter se differentiis dissonent explicatum iam est. Vnc interiorum ordinem persequemur: &primum in eo n genere quod sanguine constat. hac enim ratione summa genera a cęteris differunt: quod hęc sanguinea sunt: illa exanguia. san guine prędita sunt: homo &quadrupedes quae animal ouumue pari unt: atque etiam aues: pisces: cetę: &si quid aliud uacans nomine quoniam genus non sit. Sed species simplex in singulis intelligatur ut ser pens: ut crocodilus. Igitur quae quadrupedes uiuiparę sunt: iis gula atque arteria omnibus est: &eodem situ quo homin. Ouiparis etiam qua drupedibus atque auibus eadem illa adiuncta uidemus sed discrimen ε Πέγυρια ἀεσαζνο species affert earum partium: denique omnia quae aerem accipiunt. &reddunt: habent pulmonem: arteriam: gulam &situ gulę: atque arterię similem: quanquam eas partes dissimiles: pulmonem aut ne situ quidem simili con tinent. Cor item omnibus est: quibus sanguis &septum transuersum quod praecordia &cinctus appellatur: uerum hoc in minutis praesua tenuita te exiguitateque: non ęque spectari potest: nisi in corde. peculiare est: quod de nonnullis bubus proditum est: genus. n.