Latin
ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO
Aristotle, De animalibus 50
Unproofread scanNot analysed yet
quoddam bou suo in corde ossiculum continere aiunt. At uero pulmo non omnibus datus est. pisces. n. &omnino quae branchias habent: carent pulmone. Ie cur in omnibus est in quibus sanguis. Lien magna ex parte omnibus: quibus sanguis: sed magnę parti eorum quae non animal sed oua pariunt. li en usque adeo exiguus est: ut propemodum sensum effugiat: quod magna in parte auium experimur: uerbi cause in columbis: miluis: ac cipitribus: noctuis. Capriceps auis liene omnino caret. In quadrupedibus etiam ouiparis similis ratio est. nam ea quoque admodum exiguum habent lienem. ut testudo: Mus aquatilis: rubeta: lacerta: crocodilus: rana. Fęl aliis adnectitur iecori: aliis minime. ex genere. n. quadrupedum quae animal generant ceruo &damę deesse notatum est: atque etiam equo: mulo: asino: uitulo marino: &murium nonnullis ceruis achainis cognomine: fęl contineri in cauda creditur: est quod ibi contineri aiunt: colore quidem simile fęlli: sed non ita ut fęl humidum sed lieni simile parte interiore. Vermes tamen cerui continent omnes suo in capite uiuos: qui nasci solent sub lingua