Latin
MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO
Aristotle, De animalibus 491
Unproofread scanNot analysed yet
quamobrem in pilis etiam cruditas est quod caniciem faciat: post uero cum conualuerint: &uires receperint: denuo mutantur: &quasi iu uenes ex senibus redduntur: affectior sque proinde mutantur. recte etiam dixeris morbum esse aduenticiam senectutem. Se nectutem autem esse morbum naturalem. Itaque morbi nonnulli idem faciunt quod senectus. tempora autem primo canescunt quod occiput uacat humore: cum non contineat cerebrum. sinciput uero habet multum humoris: quod autem multum est: difficile id putrescit. At in temporum pilis nec tam parum humoris est: ut concoqui possit: nec tam multum ut putrescere nequeat. Cum enim is locus medius inter utrosque sit: extra utrunque affectum esse potest. cam caniciei humanę dicta iam est. Aeteris autem animalibus ne per eam ętatem hoc idem c manifeste eueniat causa est eadem: quam de caluicio diximus. Parum enim cerebri idque minus humidum habent: ut calor ad concoquendum sufficiat. equis maxime omnium quę nouerimus animalium canicies imnotescit: quod os in quo cere brum tenuius qui cętera pro magnitudine habeant argumentum est: quod ictus in eo loco periculosus est. unde illud homeri. Equa setę hęrent capiti lętaleque uulnus: pręcipue sit equis. Cum igitur prę tenuitate ossis affluat humor: &per ętatem calor deficiat: pili isti canescunt. Ruffi etam celerius quam nigri canescunt: nam &ruffitas quasi imbecillitas pili est. Imbecilla autem quęque celerius sene scunt. Grues senescentes effici nigriores aiunt: cuius affectus causa esse potest: quod pennarum natura earum albicet: plusque hu moris senescentibus iis constituitur in pennis: quam ut facilius putredini pateat. Caniciem autem effici putredine quadam: nec esse ut quidam putant: ariditatem. Indicium est: quod pili qui uel pileo uel alio tegmine operiuntur celerins canescunt. Flatus enim putredinem prohibent. operimentum autem flatuum arcet. Iuuat etiam olei aquę mixti perunctio. aqua enim refrigerat: oleum uero ne celeriter exiccetur: prohibet. aqua enim facile resiccatur.