Latin
MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO
Aristotle, De animalibus 490
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque pro temporum mutatione uicissitudo gignendi amittendique sequitur: ut aimalia pennas pilosue: plantę frondes aut dimittant: aut recipiant. At uero hominibus per ętatem euenit uer: ęstas: autumnus: hyems. Itaque cum ipsę ętates non permutentur: fit ne affectus qui ob eas accidunt per mutentur: quiquim similis causa est: ac de cęteris pilorum affectonibus diximus fere. Olorum autem causa cęteris quidem animalibus cutis c natura est: ut &unicolora sint &uaria. sed hominbus nihil causę cutis affert: nisi ad caniciem: uidelicet eam quę morbo non quae senio accidat. nam eo uitio corporis quod uitiligo uocatur: pili efficiuntur albi. sed si albi sunt pili: cutem albedo non sequitur. cuius rei causa est quod pili e cute exeunt. Itaque si cutis ęgrotat: extenuataque est: pilus quoque ęgrescit. ęgritudo autem pili canicies est. ętatis uero illa canicies inopia &exilitate caloris contra hitur. Omnis enim ętas labitur in frigiditatem: cum iam corpus inclinatur et consenescit. senectus enim frigida est &sicca. De alimento autem quod quancunque partem corporis subeat ita intelligendum est: ut calore proprio concoquatur: qui cum agere nequeat deprauetur altio: &aut repletio sequatur: aut egritudo. sed de eiusmodi causa postea disseremus cum de incremento &alimento agemus. Quibus igitur hominibus natura pilorum parum calida est: plusque humoris subit: calor proprius nequit concoquere: atque ita humor putrescit calore aeris ambientis. fit enim putredo quęque a calore sed non suo natiuoque ut alio loco exposui. putredo autem &aquę &terrę &quorumuis eiusmodi corporum fieri potest. quamobrem terreni etiam uaporis putredinem no uimus: quę situs uocatur. etenim situs caries uaporis terreni est. Itaque in pilis quoque alimentum tale cum non concoquitur putrescit: atque ita efficitur ea quę canicies appellatur: quę alba propterea est: quod &situs unus cariosorum fere albus est. cuius rei causa est quod multum aeris continet. Omnis enim uapor terrenus uim habet aeris crassioris. situs. n. quasi respondens pruinę existimatur: nam si uapor se efferens concrescit: pruna fit: sin putrescit situs. quaperper utraque per summa hęrent. uapor. n. per summa est &recte a poetis in comediis transfertur conuicio in caniciem: cum senectutis situm primamque nominant: alterum enim genere idem est. uapor namque utrunque est alterum idest situs specie idem est. putredo enim utrunque est. hoc ita esse iudicium est: quod plerisque per egritudinem pili canuerint: mox ualitudini restitutis ingruerint: causa est uro per egritudinem ut totum corpus inopia caloris naturalis laborat. sic partes etiam minimę eadem participant labe. multum autem excrementi consistit in partibus corporis.