Latin
MALIVM LIBER. V. INTERPRETETHEO
Aristotle, De animalibus 494
Unproofread scanNot analysed yet
Ac de coloribus &pilis satis diffinitum sit ad hunc modum. E uoce cum animalium alia uocis grauioris sint: alia acu d tioris: alia firmę: ac in utranque exuperantiam modice constantis: cumque etiam alia magnam uocem: alia paruam reddant: &lęuitate aut asperitate flexibilitateque aut rigiditate discrepent. Considerandum: quas ob causas hęc singula habeantur. Igitur acuminis grauitatisque causam eandem esse arbitrandum: quam mutationis: cum minora maioraque natu mutantur. Cętera enim omnia cum natu minora sunt: uocem mittunt acutiorem. Vituli autem bubuli grauiorem: quod idem maribus etiam &foeminis eius generis euenit. Cum enim in cęteris generibus foemina uocem mittat qui mas acutiorem: quod maxime in homine patet. hanc enim facultatem natura homini potissimum tribuit: quoniam oratione solus animalium homo utitur. orationis autem materia uox est. Cum inquam cęterę foeinę acutius sonent: contra in bubus est. Vaccę enim grauius qui tauri sonant: sed cuiusnam gratia uocem animalia habeant: &quid uox sit: &omnino quid sonus &strepitus: partim in iis quę de sensu: partim in iis quę de anima disseruimus explicatum est. Cum autem graue in tarditate motus consistat: acutum uero in uelocitate: utrum quod moueat: an quod moueatur: cams sit tardi aut uelocis quęrendum est. quidam enim quod multum est: tarde moueri: quod parum uelociter id moueri aiunt: eamque esse causam: ut alia uocem grauem emittant alia acutam: quod recte aliquatenus dicitur: sed non recte in totum. genere enim recte dici uidetur: graue in magnitudine quadam esse eius: quod mouetur: nam si hoc ita esset: paruam eandemque grauem emittere uocem non facile liceret: nec magnam &ean dem acutam. Videtur etiam grauitas uocis naturę generosioris esse: necnon in modulatu grauis modulus pręstantior incitato est: perfectum enim in superantia consistit. Grauitas autem su perantia quędam est. Sed cum acutum &graue in uoce diuersa sint a magnitudine uocis &paruitate. est enim et acuta magna &parua grauis: simili modo medius eorum tenor ambigit. quonam alio diffinienda sit magnitudo uocis &paruitas nisi mul