Latin
495
Aristotle, De animalibus 495
Unproofread scanNot analysed yet
titudine eius quod mouetur &paucitate? quod si diffinitione illa statuendum sit acutum &graue: accidet ut eadem sint gra uis magnęque uocis: &acutę paruęque uocalia. sed enim causa est quod magnum &paruum &multum ac paucum non eodem acci piuntur modo: sed altera simpliciter: altera respectu quodam. magniuoca enim sunt eo quod multum simpliciter est quod mouetur. paruiuoca eo quod paru. grauiuoca autem &acutiuoca: eo quod respectu inter se habito differentiam hanc recipiunt. Nam si quod mouetur superat uires eius: quod mouet: tarde quod fertur ferri necesse est: si superatur uelociter. Itaque quod ualet interdum multum pro uiribus mouens tardum efficit motum. Interdum uelocem si superat. eademque ratione quod debile est si plus mo uet quam uires patiuntur: tardum efficit motum. si parum prę sua imbecillitate uelocem. Causę contrarietatum hę sunt: ne aut omnina minora natu uocem mittant acutam: aut maiora grauem: neque mares &foeminę eque omnes aut grauem aut acutam. Ad hęc ut &ęgri acutum sonent: &qui bene ualent: atque etiam ut sene scentes uocem mittant acutiorem: quanquam senilis ętas contraria iuuenili est. plurima tamen parte minora natu &foeminę acutę sunt uocis: Cum prę sua imbecillitate parum aeris moueant. fertur enim uelociter quod parum est. uelocitas autem aucumen in uoce est. Vituli &uaccę partem quam mouent: non habent ualidam alteri propter ętatem: alterę propter foeminei sexus naturam. Cum tamen moueant multum graue sonant. Graue est enim quod grauiter mouetur: multumque aeris tarde fertur. multum autem ea mouent cum cętera parum moueant: quod uas per quod primum spiritus fertur amplum in iis est: multumque aeris mouere cogi tur. cęteris angustius ac partius est. ętate autem procedente ui res ea pars recipit: quę in unoquoque moueat. Itaque incontrarium mutatur: ut quę uocem acutam mittebant: grauiorem quam prius mittant. quę autem grauem acutiorem. quamobrem tauri acutius sonant quam uituli: &uaccę. Vires autem omnium neruis con tinentur. quapropter cum ętate florent robustiora sunt. minus enim compacta neruataque sunt: quę minora natu adhuc sunt.