Latin
499
Aristotle, De animalibus 499
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &spu magna ex parte agere consentaneum ut instrumento est: ut enim nonnulla artium instrumenta utilia sunt ad plura. Verbi gratia in excussoria malleus &incus: sic in rebus a natura institutis: spiritus uarium exhibet usum. simile dici uidetur: cum causas necessario esse dicunt: ut si quis propter cultellum tantummodo aquam exisse iis qui intercute laborant: non etiam propter sanitatem: cuius causa secuit cultellus: existimet. Sed de dentibus cur partim decidant: ac denuo nascantur: partim non: &omnino quam ob causam fiant: dictum est. dixi etiam de cęteris mem brorum affectibus: qui non alicuius causa: sed necessario ueniant: &quam ob causam: uidelicet eam cui motum tribuimus. Finiunt libri de animalibus Aristotelis interprete Theodoro Gaze. V. clarissimo: quos Ludouicus podocatharus Cyprius ex Archetypo ipsius Theodori fideliter &diligenter auscul tauit: &formulis imprimi curauit Venetiis per lohannem de Colonia sociumque eius lohanne manthen de Gherretzen. Anno domini. M. CCCC. LXXVI. nnm) KEGIA