Latin
498
Aristotle, De animalibus 498
Unproofread scanNot analysed yet
Genera tionem autem dentium euenire uiolenter asseuerat: sed hoc ue rum non esse apertum ex his: aliisque huiusmodi rationibus est. Oriuntur autem prius ii quam lati quod &officium eorum pri us est. secatur enim prius quam molitur quod comeditur. sunt autem illi molendi officio delegati. hi uero secandi: tum etiam quod res minor: &si simul inchoatur: tamen celerius solet perfici quam maior. Minores autem primores quam maxillares sunt: necnon maxille os a latere latum: in ore angustum est. Itaque ex ampliore plus alimenti affluere necesse est: ex artiore minus. la ctis autem usus ipse nihil confert: quanquam lactis calor faciat ut dentes ii oriantur iudicium est: quod &ipsorum lactentium in fantens qui calidiore utuntur lacte: otius dentiunt. Calor enim uim optinet augendi decidunt: qui prodierint primi: tum notę melioris gratia: tum necessario. melioris ratione inquam quod cito hebetescit: quod acutum est. Itaque alteros succedere in officium oportet. lati autem non hebetantur: sed tempore duntaxat attriti leuigantur. necessario uero decidunt: quod maxillarium radices in lata nituntur maxilla: &ualido osse continentur: primorum autem in tenui: unde fit ut infirmi &mobiles sint. nascuntur autem denuo: quod in osse adhuc nascente oriuntur: &cum tempus adhuc est ad dentium generationem ido neum: cuius rei iudicium est: quòd maxillares diu oriuntur. Vltimi enim uicesimo anno exeunt. nonnullis etiam senescen tibus omnino prodierunt: qui loco ultimo habentur: quoniam multum alimenti in amplitudine ossis continetur. At uero prior pars ossis prae sua tenuitate cito perficitur: nec excrementum in eo fit: sed indebitum incrementum absumitur ali mentum. Democritus uero missa ratione: cuius causa agatur omnia referenda censet ad ea quibus natura utitur: quae talia quidem sunt: sed alicuius causa ¬ae melioris gratia sumuntur. Itaque nihil prohibet: quominus ita dentes fiant &decidant: sed non propterea: sed propter finem. hęc autem ipsa causę sunt ut mouentia &instrumeta &materia.