Latin
51
Aristotle, De animalibus 51
Unproofread scanNot analysed yet
Reduxque aliquatenus: reliquis collectim in testinis commissum est: aut semotius a iecore: aut propius: ut raię: accipenseri: dentici: murenę: gladio. Sępe etiam genus idem utrunque patitur situm: ut conger: aliis. n. ad iecur: aliis infra se posi tum adhęret: quod etiam in auibus parimodo perspectum est: aliis. n. uentri: aliis intestino iungitur: ut columbę: coruo: coturnici: hirundi ni: passeri: aliis iecori simul &uentri: ut capricipiti: Aliis ieco ri simul &intestino: ut accipitri: miluo. Enes atque uesicam omnes quae animal generant quadrupedes possi dent. At uero ex his quę oua pariunt: aues piscesque non habent. Quadrupedum una testudo marina habent: magnitudine ad cęterarum partium rationem: similes bubulis renes ei omnino adhęrent quasi ex multis exiguis constituti. Bonasus etiam interiora omnia bubus similia continet: situs idem earum partium est omnibus quae ex his constant Or prorsus in medio pectore omnibus praeter qui in homine est. huic enim parti potius leuę commissum est: ut ante exposui. Ten dit omnibus priorem in partem suo turbinato mucrone: praeter quam pisci bus. his. n. non ita ese uideri potest. Cum eorum cor suu mucronem non ad pectus spectantem: sed ad os habeant. extremumque inde pendens qua branchię dextrę atque sinistrę inter se coeunt copulanturque. sunt etiam meatus alii de corde ad branchias tendentes singulas pro desiderio magnitudis: hoc est maioribus laxiores: minoribus arctiores inter quos crassa admodum: &candida fistula est: quae de cordis extremo oritur. Gula paucis in piscibus inest: ut congro: an guillę. hisque exigua &iecur qui habent: si non fissum est: dextro late re totum continetur. Sin fissum a principio usque dextro maior pars applicata est. quibusdam enim partes sepositę sunt: nec eadem certa origine continentur: ut inter pisces mustelino generi: &inter quadrupedes leporum generi cuidam: quod tum alibi: tum etiam in sycino agro circiter bolbam lacum gignitur. quippe quos bina habere ieci nera credideris: quoniam meatus procul ammodum coeant.