Latin
50
Aristotle, De animalibus 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
in concauo circiter uertebram: qua ceruici innectitur caput: ma gnitudine haud minores his uermibus quos maximos carnes putres ediderint. Gigni uniuersi atque contigui solent numero adeo circiter uiginti. Sed ceruus fęlle ut dictum est uacat: quiqui eius intestinum amarum adeo est: ut ne a canibus quidem attingatur: nisi ceruus prępinguis sit. elephanto etiam iecur sine fęlle: inciso tamen parte qua fel adhęrere solet: humor felleus effluit plus minus. Delphinus inter ea quae mare excipiunt: pulmonemque habent unus fęlle priuatus est. aues piscesque omnes fel habent: &quadrupedes quę oua pariunt dixerim in uniuersum: omnes aut plus aut minus fęllis sortiuntur: sed piscium: aliis in iecore posi tum est: ut musteligenis: &siluro: &squatinę: lęuiraię: torpedini Ἀερακλς atque ex longis anguillę: acui: libellę: pulchro etiam. in iecore inest proportione corperis maxime omnium copiosum: aliis intestino annexum est: dependens a iecore meatibus quibusdam perpetuis summę tenuitatis. Ergo hamia suo intestino pari processu obductum habent: sępe etiam replicatum.