Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 65
Unproofread scanNot analysed yet
littera inuersa uergitque magis in partem posteriorem cor poris uena maior: quam ahorta: spinę annecti ahortam potissimum circa cor uenulis prętenuibus &neruosis notum est: ducitur eadem de corde nimirum amplitudine insigni: sed procedens artior atque neruosior euadit: mittit ea quoque ad lactes ramos quemadmodum maior: uerum longe minores: per angustos enim &fibris proximos quippe quos extenuatos in fibras: Cauas tamen cessare aduer terimus: Ad iecur aut lienem: Nulla ab ahorta pertinet uena. Rami autem illi in quos uenam scindi utranque dixi: ad coxam utranque proficiscuntur: atque os ipsum attingut: ad renes etiam a maiore ahortaque uenę deueniunt: sed cauum non subeunt renum: uerum in corpus eorum absumuntur: Necnon alii duo meatus ab ahorta ualidi &perpetui ad uesicam procedunt: Atque etiam alii de cauo renum eodem ueniunt: qui nihil commune cum uena maiore sortiuntur: Singulis item renibus de medio uenę exorsę cauę neruosęque iuxta spinam ipsam per uenas se porrigunt: mox in coxam utramque conduntur ac delitescunt: deinde denuo porre ctę in clunes apparent: quarum &ipsarum postrema ut in sexu uirili ad uesicam genitaleque coniiciuntur: Sic in foemineo ad uuluam aut uterum pertinent: Nullam sane uenam de maiore uuluam adire uidemus: cum de ahorta multę frequentesque ueniant: Ramis etiam tum ahortę: tum etiam maioris alię mittuntur: Θρ λί sνυνα ἀκύπεδίκτυ.