Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 66
Unproofread scanNot analysed yet
propagines: quę primum ad inguina ampliusculę cauęque acce dunt: deinde per femora cruraque in plantas &digitos finiunt: Atque etiam duę alię per inguina &femora commutatis uicibus perferuntur: altera de parte dextera in sinistram: altera de sinistra in dexteram: ac cęteris uenis circa poplites se coniungunt Quemadmodum uenę se habeant &unde: nam suam originem ducant: apertum iam est: Continet autem genus animantium omne sanguinis compos: uenarum initia: &genera summa: eo quo expoluimus modo: nam reliqua copia uenarum non simili ratione in omnibus est: neque enim partes eodem modo: aut eędem in omnibus habentur: nec uero ęque in omnibus patet uenarum series: sed potissimum in iis constat: quibus sanguinis copia: &pręcipua magnitudo est: nam in minutis sanguinisue inopibus uel per naturam uel per immodicam corporis obęsitatem haud ęque inspici possunt: Alteris enim meatus quasi alueoli quidam multo inter sępti limo permiscentur: Alteris paucae eędemque fibrae potius qui uenę continentur: una tamen quam maiorem ex pręcipua magnitudine cognominamus: potissimum euidens in omnibus etiam minutis animalibus est. Eruorum mox ordinem persequemur: origo eorum quoque n in corde est: Id enim neruulos suo ampliore uentriculo continet: &uena ahorta appellata: neruosa est: &quidem postrema eius neruo omnino constant: quippe quę nullo intus cauo distinguantur: tendanturque modo neruorum qua desinunt: applicata ad nodos ossium lubricos: Cęterum natura neruorum non more uenarum continua de eodem initio procedit: Venę. n. ut in depictis canabis hoc est fontibus riuo multiplici sparsis patet: figuram totius corporis distribuunt: ita ut corporibus admodum extenuatis partes omnes uenulis refertę conspiciantur Locus enim idem: uenulis in macilentis: carne in corpulentis redundat: Sed nerui diducti distractique passim ad artus: &flexus ossium applicentur: quod inde etiam percipi potest: nam si eorum natura esset continua: late iam in extenuatis corporibus continentia omnium pateret: Summę neruorum partes: quę membrum ad saliendum accommodatum continet: poples DOυ dicta: &quę se geminam porrigit tendo nomine: Et quę ad uires corporis iuuant: attendo: &humerarius: Reliquę quibus ossium nodi deligantur nomine uacant: Nam ossa omnia: siue foris uicissim tanguntur: siue alterum inseritur alteri: neruis ligantur: &circiter ossa quęuis neruorum copia ducitur: capite excepto: Id enim non neruis: sed suturis ipsorum ossium continetur: Nerui natura fissilis in longitudinem tendit: sindi per latitudinem non potest: intendique uęhementer idonea est: Humor circa neruos: mucori similis: Albidus.