Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 68
Unproofread scanNot analysed yet
inferioribus atque brachiis constat profecto leo praecipue omnium animalium ossibus soli dis: stur. n. adeo dura ut ex eis concussis ignis uelut a silice elidatur ρΑυνς Delphinus etiam ossa habet: non spinas: Cęterorum animalium san guineorum ossa: aut paulo inter se differunt: ut auium: aut proportione eadem sunt: ut piscium: qui enim inter eos animal generant: Cartilaginem pro spina habent: ut ea quę cartilaginea appellauimus: qui autem oua pariunt spinam continent: quę perinde ut dorsum in quadrupedum ordine habetur: Sed proprium in piscibus est: quod nonnullis spinulae quaedam prętenues separatim per carnem inhęrent: Serpentibus etiam dorsum: piscium more: compleri apertum est: At uero ea quę inter quadrupedes oua pariunt: os aut spinam pro suę magnitudinis modo meruerunt: maiora enim ossis naturam potius optinent: Minora spina potius in ossis uicem fulciuntur: Oia prorsus animalia quę sanguinem habent: dorso constant: aut osseo: aut spineo: cętera ossa aliis insunt: aliis desunt: ut enim partes corporis quęque habentur: ita ossa quoque ad partes acconmodata habentur: Quibus enim crura &brachia desunt: iis pernę aut culinę prędictę etiam desunt: Nec uero iis quibus partes eędem quidem: sed dissimiles sunt: eadem ossium ratio seruatur: sed aut pluris minorisue modo differunt: aut propor tione ossa ita se habent: Cartilago differt ab osse pluris minorisue ratione: Cum alias natura eadem: qua ossa constent: &quemadmodum os pręci sum nunquam recrescit: Ita &cartilago rupta nunquam reperatur: Ter restriumque &animal gignunt &sanguinem habent: cartilago nullo foramine hiscit: nec ossium more medullam continet: At uero aquatilium cartilagineis quod per dorsum proportionatum ossibus tendit: cartilago est: humorem in medullę specien continens: Gressilium quę aimal gignunt: auriculę nares extre maque ossium nonnulla cartilagine constant. Sunt item alia partium genera: que naturam nec eandem habent quam ea quae exposita sunt: nec longe ab iis remotam: ut ungues: ungulę: cornua: pręterea rostrum quale datum auibus est: hęc enim &flexilia &fissilia sunt: Cum nullum os uel flecti uel findi possit: sed fragile quodque habeatur: colores cornuum: unguium: ungularum: pro cutis pilorumque colore τΙεένέα κ κύπαθέεκυ.