Latin
67.1 to 67.2
Aristotle, De animalibus 67.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Glutinosusque: con sistit: quo ipsos neruos: &nasci: &ali: certum est: Neruus ignem non patitur: cum uena patiatur: &incisus solidari non potest Pars corporis nulla stupore temptatur: quę neruo caret: Neruis plurimis: pedes: manus: &scapulę continentur: atque etiam cer uices: &lacerti: Quibus datus est sanguis: iisdem omnibus nerui adiuncti sunt: Sed quę nullos habent articulos: priuataque pedibus &manibus sunt: iis prętenues incertique habentur: qua propter in piscibus qui iuxta pinnas positi sunt: ii pręcipue ueniunt in conspectum: Ibrę inter neruum: &uenam: suam habent naturam: &non nullę humorem: saniem appellatum: continent: tendunt a neruis ad uenas: ac inde ad neruos: Secundum etiam genus fibrarum est: quod consistere in sanguine solet: quiqui non cuiusque animalis: Spissari autem sanguis non potest: si id genus fibrarum detrahatur: Spissatur uero si non detrahatur: Genus id ergo fibra rum tam &si maiore ex parte in sanguine animalium inest: tamen cerui: Dammę: Bubali: &aliorum quorundam: sanguini deest: quo circa eorum sanguis non similiter atque cęterorum concrescit Sed ceruorum perinde ut leporum solet spissari: uidelicet non coitu firmiore: ut cęterorum: sed fluido: quale lac est: quod sine coagulo sponte coiuerit: Bubali sanguis aliquantulo amplius spissatur: quippe qui proxime nullo: aut paulo minus consistat: uena neruus &fibra ita se habent. ssa alia ab aliis nexa: &omnia inter se apta: unam continuant seriem modo uenarum: nec est ullum os quod seorsum ipsum per se maneat: initium uero in omnibus Qα δκέ (τυκα κπέκκενακ quę ossibus constant: Spina est: quę compacta ex uertebris a capite ad coxas porrigitur: Vertebrę omnes foramine medio peruię sibi iunguntur: Extat os capitis continuum nouissimis super impositum uertebris: quod calua dicitur: Eius pars serra ta: suturę nomine significatur: Pars hęc non simili modo in quoque genere animalium habetur: Aliis enim osse continuo calua perficitur: ut cani: aliis compacto: ut homini: eiusque foeminę sutura circiter est: mari tres in summum uerticem ascendunt suturę: coeuntque in figurę triangulę speciem: Sed iam &uiri caput uisum sine ulla sutura est: Constat sane caput non quatuor ossibus sed sex: quorum duo exigua: scilicet reliquorum compratione circa aures posita sunt: Maxillę a capite protenduntur ôssa duo: quarum inferiorem animalia omnia mouent: excepto fluuiatili crocodilo: hic enim unus non inferiorem sed superiorem mouet: Maxillis dentium genus inhęret: Os partim cauum partim solidum: &adeo firmum ut solum inter ossa ferri aciem respuat Oritur a spina fibula: iugale: &ordo costarum: pectus etiam costis impositum est: quę quidem aduersę inter se coeant: Cum reliquę breuiores sint: quam ut facere idem queant: Nullum enim animal est quod circa uentrem os habeat: Sunt item ossa humerorum &quę scapulę appellantur: &quę iis annexa dependent: brachia: &manus: Modus idem compaginum uel in iis est quę crura habent priora: acetabulum infra qua spina desinit: a coxa est: &ossa iam crurum oriuntur: quibus femora &tibię constant: pernę aut culinę nomine: quorum pars malleolus est: &malleoli calcar: uidelicet in his quę habent malleolos: ab his ossa pedis minuta: &plura subiacent: Quę igitur ex sanguineis pedestribus animal generant: hęc ossa non multo diuersa habent: sed ad proportionem tantummodo duritia mollitie ma gnitudine discrenant: Ossium item animalis eiusdem: alia me dullam intra se continent: alia minime sunt nonnulla quę suis in ossibus nullam omnio habere medullam uideantur: ut leo: quod admodum exiguam ac tenuem habeant: eamque in paucis ossibus: solis. n.